라틴어 문장 검색

Ibi ille amicus ridens, Amabo te, inquit, vir bone, quia nunc mihi a magis seriis rebus otium est, velim doceas nos cur 'pluria' sive 'compluria,' nihil enim differt, non Latine sed barbare dixerint M. Cato, Q. Claudius, Valerius Antias, L. Aelius, P. Nigidius, M. Varro, quos subscriptores approbatoresque huius verbi habemus praeter poetarum oratorumque veterum multam copiam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XXI 7:1)
Sed haec ego," inquit, dixi, non ut huius sententiae legisque fundus subscriptorque fierem, sed ut ne Caesaris, viri docti, opinionem ἀπαραμύθητον destituerem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 13:3)
At cum perruptae rastris et aratris radices herbarum ferroque succisa nemora frondibus suis desierunt alere matrem, quaeque temporibus autumni frutectis et arboribus delapsa folia superiaciebantur, mox conversa vomeribus et inferiori solo, quod plerumque est exilius, permixta atque absumpta sunt, sequitur, ut destituta pristinis alimentis macrescat humus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 1장 6:1)
Haec cum ita curaverimus, tum et omne genus pabuli praeparabimus, dabimusque operam, ne penuria cibi macrescat pecus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 3장 1:5)
Inuidus alterius macrescit rebus opimis;
(호라티우스의 첫번째 편지, 0235)
Ne nimis exhausto macresceret inguine gallus, Amisit testes.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, LXIII Capones1)
itaque sine ullo subscriptore descendit et Tuccium reum fecit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 8 1:7)
Nero cum bonis subscriptoribus, C. Memmius tribunus pl.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 5장 1:2)
omnino nihil accusatore Lentulo subscriptoribusque eius infantius, nihil illo consilio sordidius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 4 1:2)
at venit paratus cum subscriptoribus exercitatis et disertis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 15장2)
verum tamen L. Appuleium esse video proximum subscriptorem, hominem non aetate sed usu forensi atque exercitatione tironem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 15장5)
tantane vobis inopia videor esse amicorum ut mihi non ex his quos mecum adduxerim, sed de populo subscriptor addatur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 16장1)
sed de isto custode toto sic vobis brevissime respondebo, non esse hos talis viros commissuros ut ad causam tantam a me susceptam, mihi creditam, quisquam subscriptor me invito adspirare possit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 16장 1:4)
cuius consuetudinis atque instituti patres maioresque nostros non paenitebat tum cum P. Lentulus, is qui princeps senatus fuit, accusabat M'. Aquilium subscriptore C. Rutilio Rufo, aut cum P. Africanus, homo virtute, fortuna, gloria, rebus gestis amplissimus, posteaquam bis consul et censor fuerat, L. Cottam in iudicium vocabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 21장 2:1)
invidus alterius macrescit rebus opimis;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 234)

SEARCH

MENU NAVIGATION