라틴어 문장 검색

Intra aram, quo loci aqua sustinetur, inest pnigeus uti infundibulum inversum, quem subter taxilli alti circiter digitorum ternum suppositi librant spatium imum ima inter labra pnigeos et arae fundum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 8장6)
his igitur rebus subiunctis suppositisque terra superne tremit magnis concussa ruinis, subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 18:5)
Ecce ego adducam diluvii aquas super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitae est subter caelum: universa, quae in terra sunt, consumentur.
이제 내가 세상에 홍수를 일으켜, 하늘 아래 살아 숨 쉬는 모든 살덩어리들을 없애 버리겠다. 땅 위에 있는 모든 것이 숨지고 말 것이다. (불가타 성경, 창세기, 6장17)
Cumque consumpta esset aqua in utre, abiecit puerum subter unum arbustum
가죽 부대의 물이 떨어지자 그 여자는 아기를 덤불 밑으로 내던져 버리고는, (불가타 성경, 창세기, 21장15)
Dixitque Abraham ad servum seniorem domus suae, qui praeerat omnibus, quae habebat: "Pone manum tuam subter femur meum,
아브라함은 자기의 모든 재산을 맡아보는, 집안의 가장 늙은 종에게 말하였다. “네 손을 내 샅에 넣어라. (불가타 성경, 창세기, 24장2)
Cumque venisset ad quendam locum et vellet in eo requiescere post solis occubitum, tulit de lapidibus, qui iacebant, et supponens capiti suo dormivit in eodem loco.
어떤 곳에 이르러 해가 지자 거기에서 밤을 지내게 되었다. 그는 그곳의 돌 하나를 가져다 머리에 베고 그곳에 누워 자다가, (불가타 성경, 창세기, 28장11)
Surgens ergo Iacob mane tulit lapidem, quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum fundens oleum desuper.
야곱은 아침 일찍 일어나, 머리에 베었던 돌을 가져다 기념 기둥으로 세우고 그 꼭대기에 기름을 부었다. (불가타 성경, 창세기, 28장18)
Dederunt ergo ei omnes deos alienos, quos habebant, et inaures, quae erant in auribus eorum; at ille infodit ea subter Quercum, quae est prope urbem Sichem.
그들은 자기들이 가지고 있던 모든 낯선 신들과 귀에 걸고 있던 귀걸이들을 내놓았다. 야곱은 스켐 근처에 있는 향엽나무 밑에 그것들을 묻어 버렸다. (불가타 성경, 창세기, 35장4)
Eodem tempore mortua est Debora nutrix Rebeccae et sepulta est ad radices Bethel subter quercum; vocatumque est nomen loci illius Quercus fletus.
그때 레베카의 유모 드보라가 죽어, 베텔 아래에 있는 참나무 밑에 묻혔다. 그래서 그곳의 이름을 알론 바쿳이라 하였다. (불가타 성경, 창세기, 35장8)
vidit requiem quod esset bona, et terram quod optima; et supposuit umerum suum ad portandum factusque est tributis serviens.
쉬기에 좋고 땅이 아름다운 것을 보고는 그곳에서 짐을 지려고 어깨를 구부려 노역을 하게 되었다. (불가타 성경, 창세기, 49장15)
Manus autem Moysi erant graves; sumentes igitur lapidem posuerunt subter eum, in quo sedit; Aaron autem et Hur sustentabant manus eius ex utraque parte. Et factum est ut manus eius non lassarentur usque ad occasum solis.
모세의 손이 무거워지자, 그들은 돌을 가져다 그의 발 아래 놓고 그를 그 위에 앉혔다. 그런 다음 아론과 후르가 한 사람은 이쪽에서, 다른 사람은 저쪽에서 모세의 두 손을 받쳐 주니, 그의 손이 해가 질 때까지 처지지 않았다. (불가타 성경, 탈출기, 17장12)
quadraginta habentes bases argenteas; binae bases singulis tabulis supponentur.
그리고 은 밑받침 마흔 개를 만드는데, 널빤지마다 그 밑에 밑받침 두 개씩을 만들어라. (불가타 성경, 탈출기, 26장21)
Inseres autem velum subter fibulas, intra quod pones arcam testimonii et quo sanctum et sanctum sanctorum dividentur.
그 휘장을 갈고리들에 걸고 그 뒤에 증언 궤를 모셔라. 그래서 그 휘장이 성소와 지성소를 갈라놓게 하여라. (불가타 성경, 탈출기, 26장33)
et pones eam subter marginem altaris; eritque craticula usque ad altaris medium.
그것을 제단 가두리 밑에 아래쪽으로 달아, 제단 중간까지 닿게 하여라. (불가타 성경, 탈출기, 27장5)
Craticulamque eius in modum retis fecit aeneam subter marginem altaris ab imo usque ad medium eius,
제단에 쓸 그물 격자를 청동으로 만들어 제단 가두리 밑에 아래쪽으로 달아, 제단 중간까지 닿게 하였다. (불가타 성경, 탈출기, 38장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION