라틴어 문장 검색

ob difficultatem partus periclitari coepit, dixitque ei obstetrix: " Noli timere, quia et hac vice habes filium ".
이렇게 라헬의 산고가 심하자 산파가 그에게 말하였다. “두려워하지 마셔요. 이번에도 아들이에요.” (불가타 성경, 창세기, 35장17)
Cum omni pecore non coibis nec maculaberis cum eo. Mulier non succumbet iumento nec miscebitur ei, quia scelus est.
어떤 짐승하고도 교접하면 안 된다. 그것으로 너희가 부정하게 된다. 여자도 짐승과 교합하면 안 된다. 그것은 추잡한 짓이다. (불가타 성경, 레위기, 18장23)
Mulier, quae succubuerit cuilibet iumento, simul interficies illam cum eo, morte moriantur: sanguis eorum sit super eos.
여자가 어떤 짐승을 가까이하여 그것과 교합하면, 너희는 그 여자와 그 짐승을 죽여야 한다. 그들은 사형을 받아야 한다. 그들은 자기들의 죗값으로 죽는 것이다. (불가타 성경, 레위기, 20장16)
Qui excidit lapides, affligetur in eis; et, qui scindit ligna, periclitabitur ex eis.
돌을 부수는 자는 그 돌에 다칠 수 있고 나무를 쪼개는 자는 그 나무에 상처를 입을 수 있다. (불가타 성경, 코헬렛, 10장9)
aliquoties usque ad mortem periclitatus sum et horum causa liberatus sum.
나는 여러 번 죽을 고비를 넘겼는데 이런 경험 덕분에 무사하였다. (불가타 성경, 집회서, 34장13)
Navigantibus autem illis, obdormivit. Et descendit procella venti in stagnum, et complebantur et periclitabantur.
그들이 배를 저어 갈 때에 예수님께서는 잠이 드셨다. 그때에 돌풍이 호수로 내리 몰아치면서 물이 차 들어와 그들이 위태롭게 되었다. (불가타 성경, 루카 복음서, 8장23)
Non solum autem haec periclitatur nobis pars in redargutionem venire, sed et magnae deae Dianae templum in nihilum reputari, et destrui incipiet maiestas eius, quam tota Asia et orbis colit ".
그래서 우리의 사업이 나쁜 평판을 받을 뿐만 아니라 위대한 여신 아르테미스의 신전도 무시를 당하고, 마침내 온 아시아와 온 세상이 숭배하는 이 여신께서 위엄마저 상실하실 위험에 놓였습니다.” (불가타 성경, 사도행전, 19장27)
Nam et periclitamur argui seditionis hodiernae, cum nullus obnoxius sit, de quo non possimus reddere rationem concursus istius ". Et cum haec dixisset, dimisit ecclesiam.
사실 우리는 오늘의 일 때문에 소요죄로 고소를 당할 위험이 있습니다. 그런데 소요의 사유가 없으니 우리는 이 난동을 해명하지 못할 것입니다.” 그는 이렇게 말하고 나서 집회를 해산시켰다. (불가타 성경, 사도행전, 19장40)
Ut quid et nos periclitamur omni hora?
우리는 또 무엇 때문에 늘 위험을 무릅쓰고 있습니까? (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 첫째 서간, 15장30)
sed certe non succumbam succumbentibus nec vincar ab iis qui se vinci volunt experiarque et temptabo omnia neque desistam abstrahere a servitio civitatem nostram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 16 10:3)
gradiensque via regia nec declinabat ad dexteram, extollendo se de meritis, nec ad sinistram, succumbendo vitiis humanae fragilitatis.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 6:3)
Nam, si aliquis hic pugnando succumbit, nullum sibi posset esse remedium.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 11:3)
Et licet non militantium sim numero deputatus, tecum tamen cupio equitante pugnare, quia, si peditis virtute succumbes, non immerito crederis qualis qualis militis audacia superandus."
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 15:3)
Sed licet alias mulierum sit sexus semper avarus et omni rerum tenacitati suppositus, omnia tamen, quae habet, avidissime in ciborum lecacitate consumit, nec fuit quandocunque femina visa quae non in gulae vitio tentata succumberet.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 33:2)
Cum adhuc puer essem in scholis, et sociorum meorum me gratia plurimum delectaret, et inter mores et vitia quibus aetas illa periclitari solet, totam se mea mens dedit affectui, et devovit amori;
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION