라틴어 문장 검색

aliae enim vectibus suculis, nonnullae polyspastis, aliae ergatis, quaedam etiam tympanorum torquentur rationibus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 11장3)
in capitulis enim dextra ac sinistra sunt foramina hemitoniorum, per quae tenduntur suculis et vectibus e nervo torti funes, qui non praecluduntur nec praeligantur, nisi sonitus ad artificis aures certos et aequales fecerint.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장43)
inducuntur uti centra axiculi in orbiculos et in trocleis conlocantur, per quos orbiculos funis circumactus directis ductionibus et in sucula conlocatus vectium versationibus onerum facit egressus in altum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장6)
ita traiecti in alteram partem eadem ratione vectibus per suculas extenduntur, donec aequaliter sonent.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 12장7)
sucularumque et prelorum et vectium si non fuisset torculariis praeparatio, neque olei nitorem neque vitium fructum habere potuissemus ad iucunditatem, portationesque eorum non essent, nisi plostrorum seu serracorum per terram, navicularum per aquam inventae essent machinationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 1장23)
vectibus autem coacta sucula versabitur, eriget per se machinam sine periculo.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장21)
cum autem funis habet caput ad suculam religatum et vectes ducentes eam versant, funis involvendo circum suculam extenditur et ita sublevat onera ad altitudinem et operum conlocationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장13)
deinde ansae rudentum induntur per foramina capitulorum, in alteram partem traiciuntur, deinde in suculas coiciuntur involvuntur, uti vectibus per eas ext rudentes, cum manibus sunt tacti, aequalem utrique sonitus habeant responsum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 12장5)
eae suculae proxime capita habent foramina bina ita temperata, ut vectes in ea convenire possint.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장11)
cuius suculae cardines uti centra porrecti in cheloniis, foraminibusque eius vectes conclusi capitibus ad circinum circumactis torni ratione versando faciunt oneris elationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장7)
Facies quoque vectes de lignis acaciae et operies eos auro;
그리고 아카시아 나무로 채를 만들어 금을 입혀라. (불가타 성경, 탈출기, 25장13)
Iuxta limbum erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per eos, et possit mensa portari.
상을 들 때 쓰는 채를 끼워 넣을 수 있게, 그 고리들은 턱 곁에 달려 있어야 한다. (불가타 성경, 탈출기, 25장27)
Ipsosque vectes facies de lignis acaciae et circumdabis auro, et per ipsos subvehitur mensa.
그 채는 아카시아 나무로 만들고 금을 입혀서, 그것으로 상을 들게 하여라. (불가타 성경, 탈출기, 25장28)
Facies et vectes de lignis acaciae, quinque ad continendas tabulas in uno latere habitaculi
아카시아 나무로 가로다지를 만들어라. 성막 한 면의 널빤지들에 다섯, (불가타 성경, 탈출기, 26장26)
vectis autem medius transibit per medias tabulas a summo usque ad summum.
널빤지들 가운데에 끼울 중간 가로다지는 이쪽 끝에서 저쪽 끝까지 미치게 하여라. (불가타 성경, 탈출기, 26장28)

SEARCH

MENU NAVIGATION