라틴어 문장 검색

Corallia et crystallum non memorabuntur comparatione eius; et possessio sapientiae potior margaritis.
산호와 수정도 말할 나위 없으니 지혜의 값어치는 진주보다 더하네. (불가타 성경, 욥기, 28장18)
Mittit crystallum suam sicut buccellas ante faciem frigoris eius quis sustinebit?
얼음을 빵 부스러기처럼 내던지시니 그 추위 앞에 누가 서 있을 수 있으랴? (불가타 성경, 시편, 147장17)
Et similitudo super capita animalium firmamenti quasi aspectus crystalli horribilis et extenti super capita eorum desuper.
그 생물들 머리 위에는 빛나는 수정 같은 궁창의 형상이 무섭게 자리 잡았는데, 그들 머리 위로 펼쳐져 있었다. (불가타 성경, 에제키엘서, 1장22)
Et alter venit dicens: "Domine, ecce mina tua, quam habui repositam in sudario;
그런데 다른 종은 와서 이렇게 말하였다. ‘주인님, 주인님의 한 미나가 여기에 있습니다. 저는 이것을 수건에 싸서 보관해 두었습니다. (불가타 성경, 루카 복음서, 19장20)
Prodiit, qui fuerat mortuus, ligatus pedes et manus institis; et facies illius sudario erat ligata. Dicit Iesus eis: " Solvite eum et sinite eum abire ".
그러자 죽었던 이가 손과 발은 천으로 감기고 얼굴은 수건으로 감싸인 채 나왔다. 예수님께서 사람들에게, “그를 풀어 주어 걸어가게 하여라.” 하고 말씀하셨다. (불가타 성경, 요한 복음서, 11장44)
et sudarium, quod fuerat super caput eius, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum.
예수님의 얼굴을 쌌던 수건은 아마포와 함께 놓여 있지 않고, 따로 한곳에 개켜져 있었다. (불가타 성경, 요한 복음서, 20장7)
ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore eius sudaria vel semicinctia, et recederent ab eis languores, et spiritus nequam egrederentur.
그의 살갗에 닿았던 수건이나 앞치마를 병자들에게 대기만 해도, 그들에게서 질병이 사라지고 악령들이 물러갔다. (불가타 성경, 사도행전, 19장12)
et in conspectu throni tamquam mare vitreum simile crystallo. Et in medio throni et in circuitu throni quattuor animalia, plena oculis ante et retro:
또 그 어좌 앞에는 수정처럼 보이는 유리 바다 같은 것이 있었습니다. 그리고 어좌 한가운데와 그 둘레에는 앞뒤로 눈이 가득 달린 네 생물이 있었습니다. (불가타 성경, 요한 묵시록, 4장6)
Et ostendit mihi fluvium aquae vitae splendidum tamquam crystallum, procedentem de throno Dei et Agni.
그 천사는 또 수정처럼 빛나는 생명수의 강을 나에게 보여 주었습니다. 그 강은 하느님과 어린양의 어좌에서 나와, (불가타 성경, 요한 묵시록, 22장1)
Clarior argento, fuluo conspectior auro Lucidior glacie, cristallo gracior omni, Menti planicies roseo non derogat ori;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 30:7)
An glaciem gerat in specie reddatque figuram Cristalli perdatque suum liquor ipse liquorem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 18:10)
Ex hiis concludit Fronesis quod celicus humor Cristalli retinet speciem glaciemque figurat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 18:14)
"quid in sudario habuisti?"
(아풀레이우스, 변명 52:12)
interrogas, Aemiliane, quid in sudario habuerim.
(아풀레이우스, 변명 53:3)
at ego quanquam omnino positum ullum sudarium meum in bybliotheca Pontiani possim negare ac, si maxime fuisse concedam, tamen habeam dicere nihil in eo inuolutum fuisse, - quae si dicam, neque testimonio aliquo neque argumento reuincar, nemo est enim qui attigerit, unus libertus, ut ais, qui uiderit - tamen, inquam, per me licet fuerit refertissimum.
(아풀레이우스, 변명 53:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION