라틴어 문장 검색

balnea nocte subit, conchas et castra moveri nocte iubet, magno gaudet sudare tumultu, cum lassata gravi ceciderunt bracchia massa, callidus et cristae digitos inpressit aliptes ac summum dominae femur exclamare coegit, convivae miseri interea somnoque fameque urguentur.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI223)
Factumque est ita. Et de nocte consurgens, expresso vellere concham rore complevit.
그러자 정말 그렇게 되었다. 기드온이 다음 날 아침 일찍 일어나 양털 뭉치를 짜자, 그 뭉치에서 물이 한 대접 가득히 나왔다. (불가타 성경, 판관기, 6장38)
Cumque me convertissem ad universa opera, quae fecerant manus meae, et ad labores, in quibus sudaveram, et ecce in omnibus vanitas et afflictio spiritus, et nihil lucri esse sub sole.
그러고 나서 내 손이 이룬 그 모든 위업과 일하면서 애쓴 노고를 돌이켜 보았다. 그러나 보라, 이 모든 것이 바람을 잡는 일. 태양 아래에서는 아무 보람이 없다. (불가타 성경, 코헬렛, 2장11)
Multo labore sudatum est, et non exibit de ea nimia rubigo eius, neque per ignem.
그러나 지치도록 고생만 할 뿐 그 솥의 녹이 많아서 그 녹은 불로도 없어지지 않는다. (불가타 성경, 에제키엘서, 24장12)
In eodem vero prato iucundo concha residebat argenti purissima, in qua sufficienter equi potus et pabula consistebant.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 9:5)
O mihi continuo multo sudata labore Pagina, cuius ad hoc minuit detractio famam, Viue, nec antiquos temptes equare poetas, Sed pocius ueterum uestigia semper adorans Subsequere et lauris humiles submitte miricas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 22:1)
Alii summum decus in carruchis solito altioribus, et ambitioso vestium cultu ponentes, sudant sub ponderibus lacernarum, quas in collis insertas iugulis ipsis annectunt, nimia subtegminum tenuitate , exceptantes eas manu utraque et vexantes crebris agitationibus, maximeque sinistra, ut longiores fimbriae tunicaeque perspicue luceant, varietate liciorum effigiatae in species animalium multiformes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 9:1)
Ille namque aenea concha supposita, brachio extra cubile protento pilam tenebat argenteam, ut cum nervorum vigorem sopor laxasset infusus, gestaminis lapsi tinnitus abrumperet somnum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 5장 4:3)
Hanc sua conca tegit, cornua longa latent.
(ANONYMUS NEVELETI, De aquila et testudine 16:2)
Quod geris in conca, cibus est.
(ANONYMUS NEVELETI, De aquila et testudine 16:6)
tibi surripit illum Conca cibum.
(ANONYMUS NEVELETI, De aquila et testudine 16:7)
concam frange cibusque cadet.
(ANONYMUS NEVELETI, De aquila et testudine 16:8)
Vt concam lanies, pro uiribus utere sensu.
(ANONYMUS NEVELETI, De aquila et testudine 16:9)
Non placet, ut sudes, sed des exempla minori, Qui pede, qui cornu pugnat abire iugo.
(ANONYMUS NEVELETI, De patre et filio 54:11)
"hic concha sonaci leniter buccinat, ille serico tegmina flagrantiae solis obsistit inimici, alius sub oculis dominae speculum progerit, curru biiuges alii subnatant."
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:28)

SEARCH

MENU NAVIGATION