라틴어 문장 검색

Cuicumque vero oculi caligabunt, huic opus erit multa ambulatione atque exercitatione, frequenti balneo, ubi totum quidem corpus perfricandum est, praecipue tamen caput, et quidem irino, donec insudet velandumque postea nec detegendum antequam sudor et calor domi conquierint.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장365)
Cuicumque uero oculi caligabunt, huic opus erit multa ambulatione atque exercitatione, frequenti balneo, ubi totum quidem corpus perfricandum est, praecipue tamen caput, et quidem irino, donec insudet, uelandumque postea nec detegendum antequam sudor et calor domi conquierint.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 63:1)
velandumque postea, nec detegendum, antequam sudor et calor domi conquierint.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 74:4)
in sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris ad humum, de qua sumptus es, quia pulvis es et in pulverem reverteris".
너는 흙에서 나왔으니 흙으로 돌아갈 때까지 얼굴에 땀을 흘려야 양식을 먹을 수 있으리라. 너는 먼지이니 먼지로 돌아가리라.” (불가타 성경, 창세기, 3장19)
Laetatusque est omnis populus terrae, et civitas conquievit; Athalia autem occisa est gladio in domo regis.
온 나라 백성이 기뻐하였다. 아탈야가 왕궁에서 칼에 맞아 죽은 뒤로 도성은 평온해졌다. (불가타 성경, 열왕기 하권, 11장20)
Irascimini et nolite peccare loquimini in cordibus vestris in cubilibus vestris et conquiescite.
너희는 무서워 떨어라, 죄짓지 마라. 잠자리에서도 마음속으로 생각하며 잠잠하여라. 셀라 (불가타 성경, 시편, 4장5)
Cum defecerint ligna, exstinguetur ignis, et, susurrone subtracto, iurgia conquiescent.
장작이 다하면 불이 꺼지듯 중상꾼이 없으면 다툼도 그친다. (불가타 성경, 잠언, 26장20)
Intrans in domum meam, conquiescam cum illa; non enim habet amaritudinem conversatio illius nec taedium convictus illius, sed laetitiam et gaudium.
또 집에 들어가면 지혜와 함께 편히 쉬리니 그와 함께 지내는 데에 마음 쓰라릴 일이 없고 그와 같이 사는 데에 괴로울 일이 없으며 기쁨과 즐거움만 있기 때문이다. (불가타 성경, 지혜서, 8장16)
Qui aufert in sudore panem, quasi qui occidit proximum suum;
이웃의 밥줄을 끊는 자는 그를 죽이는 자고 (불가타 성경, 집회서, 34장26)
Conquievit et siluit omnis terra, gavisa est, et exsultaverunt.
온 세상은 안식과 평온을 누리고 사람들은 기쁨에 넘쳐 소리 지르네. (불가타 성경, 이사야서, 14장7)
Ecce turbo Domini, furor egrediens, procella ruens; in capite impiorum conquiescet.
보라, 주님의 폭풍이, 그 노여움이 터져 나온다. 회오리치는 폭풍이 사악한 자들의 머리 위로 휘몰아친다. (불가타 성경, 예레미야서, 30장23)
Vittae lineae erunt in capitibus eorum, et feminalia linea erunt in lumbis eorum, et non accingentur in sudore.
머리에는 아마포 쓰개를 쓰고, 허리에도 아마포 속바지를 입어야 하며, 땀이 나게 하는 띠를 둘러서는 안 된다. (불가타 성경, 에제키엘서, 44장18)
Et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram.
예수님께서 고뇌에 싸여 더욱 간절히 기도하시니, 땀이 핏방울처럼 되어 땅에 떨어졌다. (불가타 성경, 루카 복음서, 22장44)
Judicii signum, tellus sudore madescet, Et coelo rex adveniet per saecla futurus, Scilicet in carne praesens, ut vinceret orbem, etc.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 61:12)
Istum iam iuvenem in meae sollicitudinis partem ascitum, in his sudoribus meis habui coadiutorem.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION