라틴어 문장 검색

Dixitque Israel ad Ioseph: " Iam laetus moriar, quia vidi faciem tuam et superstitem te relinquo ".
이스라엘이 요셉에게 말하였다. “내가 이렇게 너의 얼굴을 보고 네가 살아 있는 것을 알았으니, 이제는 기꺼이 죽을 수 있겠구나.” (불가타 성경, 창세기, 46장30)
si filiam non habuerit, habebit successores fratres suos.
만일 딸이 없으면, 그의 상속 재산을 그의 형제들에게 주어라. (불가타 성경, 민수기, 27장9)
Cunctasque urbes eius in tempore illo cepimus et percussimus anathemate singulas civitates cum viris ac mulieribus et parvulis; neminem reliquimus in eis superstitem,
그때에 우리는 시혼의 모든 성읍을 점령하고, 남자, 여자, 아이 할 것 없이 성읍 주민들을 모조리 전멸시켜, 생존자를 하나도 남기지 않았다. (불가타 성경, 신명기, 2장34)
Domine, Deus Israel, tua clementia superstites sumus sicut die hac! Ecce coram te sumus in delicto nostro; non enim stari potest coram te propter hoc ".
주 이스라엘의 하느님, 당신은 의로우신 분이십니다. 그래서 저희 가운데에서 오늘도 이처럼 생존자가 남게 된 것입니다. 그 누구도 잘못한 채 당신 앞에 나설 수 없습니다만, 이제 저희는 저희 잘못을 지닌 채 당신 앞에 있습니다.” (불가타 성경, 에즈라기, 9장15)
Et dixerunt mihi: " Superstites, qui supererant de captivitate ibi in provincia, in afflictione magna sunt et in opprobrio; et murus Ierusalem dissipatus est, et portae eius combustae sunt igne ".
그러자 그들이 나에게 대답하였다. “포로살이를 모면하고 그 지방에 남은 이들은 큰 불행과 수치 속에 살고 있습니다. 예루살렘 성벽은 무너지고 성문들은 불에 탔습니다.” (불가타 성경, 느헤미야기, 1장3)
Introeat in conspectu tuo gemitus compeditorum secundum magnitudinem brachii tu superstites relinque filios mortis.
포로들의 탄식이 당신께 이르게 하소서. 죽음에 놓인 이들을 당신 팔의 힘으로 보호하소서. (불가타 성경, 시편, 79장11)
Fortis in bello Iesus filius Nun, successor Moysi in prophetis, qui fuit secundum nomen suum
눈의 아들 여호수아는 전쟁에서 용감하였고 예언자로서는 모세의 후계자였다. 그는 자기 이름이 뜻하는 대로 그분께서 뽑으신 이들 가운데 위대한 구원자가 되어 반역하는 원수들을 응징하고 이스라엘에게 상속의 땅을 차지하도록 해 주었다. (불가타 성경, 집회서, 46장1)
Qui ungis reges ad retributionem et prophetas facis successores post te;
당신은 임금들에게 기름을 부어 복수하게 하고 예언자들에게도 기름을 부어 당신의 후계자로 삼았습니다. (불가타 성경, 집회서, 48장8)
pro adventu diei, in quo vastabuntur omnes Philisthim, et dissipabitur Tyro et Sidoni omnis superstes auxiliator: depopulatus est enim Dominus Philisthim, reliquias insulae Caphtor.
필리스티아인들을 모두 멸하고 티로와 시돈의 원군 가운데 살아남은 자들마저 모두 쓸어버릴 그날이 왔기 때문이다.” 정녕 주님께서는 캅토르 섬의 남은 자들인 필리스티아인들을 전멸시키시리라. (불가타 성경, 예레미야서, 47장4)
Biennio autem expleto, accepit successorem Felix Porcium Festum; volensque gratiam praestare Iudaeis, Felix reliquit Paulum vinctum.
두 해가 지난 뒤에 포르키우스 페스투스가 펠릭스의 후임으로 부임하였다. 그때까지 펠릭스는 유다인들에게 환심을 사려고 바오로를 가둔 채 내버려 두었다. (불가타 성경, 사도행전, 24장27)
Et utinam inpraesentiarum vivendo quique gemerent ne cruenta cede perirent, quatinus patriae dulcibus arvis, etiam me occumbente, superstites fierent et ad pristinae felicitatis gloriam postmodum redirent!"
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 10:5)
"Quos -inquit- optas esse superstites patriae cum iam hostilis gladius vix aliquem reliquerit in plena urbe?
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 10:7)
Nam amoris solatia cunctorum sunt expulsiva medicina dolorum et totius restaurativa laetitiae, nisi forte vos amantis defuncti tristitia detineret, ad cuius luctuosam conservandam memoriam ipsius amoris praecepto biennalis metae tempora superstiti praescribuntur amanti.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 8:3)
VII. Biennalis viduitas pro amante defuncto superstiti praescribitur amanti. VIII.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 23:1)
Nonne etenim mulier Eva prima, quae manu quoque fuit formata divina, et inobedientiae vitio deperiit et gloriam immortalitatis amisit suaque culpa cunctos successores suos ad mortis deduxit interitum?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 35:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION