라틴어 문장 검색

Et dixerunt mihi: " Superstites, qui supererant de captivitate ibi in provincia, in afflictione magna sunt et in opprobrio; et murus Ierusalem dissipatus est, et portae eius combustae sunt igne ".
그러자 그들이 나에게 대답하였다. “포로살이를 모면하고 그 지방에 남은 이들은 큰 불행과 수치 속에 살고 있습니다. 예루살렘 성벽은 무너지고 성문들은 불에 탔습니다.” (불가타 성경, 느헤미야기, 1장3)
Spiritus meus attenuatus est, dies mei exstincti, et solum mihi superest sepulcrum.
제 영은 산산이 부서지고 제 수명은 다해 가니 저에게 남은 것은 무덤뿐. (불가타 성경, 욥기, 17장1)
quia, donec superest halitus in me, et spiritus Dei in naribus meis,
나에게 목숨이 붙어 있는 한 하느님의 숨이 내 코에 있는 한 (불가타 성경, 욥기, 27장3)
Dum adhuc superes et aspiras, non commutes teipsum cum omni carne.
네가 아직 살아 숨쉬는 한 아무와도 네 자리를 바꾸지 마라. (불가타 성경, 집회서, 33장21)
et exercitus regis Babylonis pugnabat contra Ierusalem et contra omnes civitates Iudae, quae reliquae erant, contra Lachis et contra Azeca: hae enim supererant de civitatibus Iudae urbes munitae.
그때에 바빌론 임금의 군대가 예루살렘과 유다의 남은 성읍을 모두 공격하고 있었는데, 유다에서 요새 성읍들 가운데 남은 성읍이라고는 라키스와 아제카뿐이었다. (불가타 성경, 예레미야서, 34장7)
Quinque milia autem, quae supersunt in latitudine per viginti quinque milia, profana erunt urbi in habitaculum et in pascua, et erit civitas in medio eius.
그리고 너비가 오천 암마에 길이가 이만 오천 암마 되는 나머지 땅은, 거주지와 빈 터로서 도성에 속하는 속된 땅이다. 도성은 그 한가운데에 자리 잡게 된다. (불가타 성경, 에제키엘서, 48장15)
Et comederunt omnes et saturati sunt; et, quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas.
사람들은 모두 배불리 먹었다. 그리고 남은 조각을 모았더니 일곱 바구니에 가득 찼다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 15장37)
Et manducaverunt et saturati sunt omnes; et sublatum est, quod superfuit illis, fragmentorum cophini duodecim.
사람들은 모두 배불리 먹었다. 그리고 남은 조각을 모으니 열두 광주리나 되었다. (불가타 성경, 루카 복음서, 9장17)
Collegerunt ergo et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis, quae superfuerunt his, qui manducaverunt.
그래서 그들이 모았더니, 사람들이 보리 빵 다섯 개를 먹고 남긴 조각으로 열두 광주리가 가득 찼다. (불가타 성경, 요한 복음서, 6장13)
Quoniam ergo superest quosdam introire in illam, et hi, quibus prioribus evangelizatum est, non introierunt propter inoboedientiam,
그런데 어떤 이들은 그곳에 들어갈 기회가 아직 있고, 또 예전에 기쁜 소식을 들은 이들은 순종하지 않은 탓으로 그곳에 들어가지 못하였기에, (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 4장6)
Et ait rex: " Num superest aliquis de domo Saul, ut faciam cum eo misericordiam Dei? ". Dixitque Siba regi: " Superest filius Ionathan, debilis pedibus ".
그러자 임금은 “사울 집안에 아직 살아남은 사람이 없느냐? 그에게 하느님의 자애를 베풀고자 한다.” 하고 말하였다. 치바가 임금에게 “요나탄의 아들이 하나 있는데, 두 다리를 접니다.” 하고 대답하였다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 9장3)
Sed quoniam prosperitas stultos semper inflat et mundana tranquillitas vigorem enervat animi et per carnales illecebras facile resolvit, cum iam me solum in mundo superesse philosophum estimarem nec ullam ulterius inquietationem formidarem, frena libidini cepi laxare, qui antea vixeram continentissime.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUANDO NOVISSIME PARISIUS FLORUIT 1:5)
Cum autem tantis perturbationibus incessanter affligerer atque hoc extremum mihi superesset consilium ut apud inimicos Christi ad Christum confugerem, occasionem quandam adeptus qua insidias istas paululum declinare me credidi, incidi in Christianos atque monachos gentibus longe seviores atque peiores.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE ABBATIA AD QUAM ASSUMPTUS EST, ET PERSECUTIONE TAM FILIORUM, ID EST MONACHORUM, QUAM TYRANNI IN EUM 1:1)
Hac autem fidei summa circa unitatem ac trinitatem proposita, superest ut adversus inquisitiones dubitantium, congruis etiam similitudinum exemplis defendamus atque astruamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 7:11)
Superest nunc ut proposita quoque philosophorum proferamus de fide testimonia, ut utrumque populum infidelem ex ipsis suis doctoribus confutemus, Judaeos scilicet ex prophetis, gentiles ex philosophis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 32:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION