라틴어 문장 검색

Deprecor hoc in loco vir bonus ita esse dictum putabat, ut plerumque a vulgo dicitur, quod significat valde precor et oro et supplico, in quo de praepositio ad augendum et cumulandum valet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XVI 4:1)
Supplicat et plagam tenso pede monstrat et illi Orat opem.
(ANONYMUS NEVELETI, De pastore et leone 44:11)
Est orare ducum species violenta iubendi, Et quasi mandato supplicat esse potens.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 40:1)
nec enim spoliata prioris robore virtutis senuit nec saecula sensit, nec tremulis, cum bella vocant, capit arma lacertis, nec tam degeneri venerandis supplicat ore principibus, quam vult praenobilis ille senator orandi arte potens et callida fingere doctus mentitumque gravis personae inducere pondus, ut tragicus cantor ligno tegit ora cavato, grande aliquod cuius per hiatum crimen anhelet.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2222)
Obsecro hercle oroque ut istuc quid sit actutum indices, quandoquidem mihi supplicandum servolo video meo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 2139)
2 facinorum continuatione miser eo necessitatis accessi, ut is pro peccato populi nunc orare compellar, pro quo populus innocentum vix debet impetrare si supplicet.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 5:2)
Recreatus denique tandem, iussusque exsurgere, genibus nixus, usu linguae recuperate, concessionem delictorum sibi tribui supplicavit et veniam, eoque ad precandum admissa multitudo, cuius ora formido muta claudebat, periculo adhuc praestantioris ambiguo, ubi ille solo iussus attolli orandi signum exspectantibus diu monstravit, omnes clipeis telisque proiectis, manus precibus dederunt plura excogitantes, ut vincerent humilitate supplicandi regalem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 10:1)
Nunc igitur redde viro suo uxorem, quia propheta est; et orabit pro te, et vives. Si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris tu et omnia, quae tua sunt".
이제 그 사람의 아내를 돌려보내라. 그 사람은 예언자이니, 그가 너를 위하여 기도하면 너는 살 것이다. 그러나 네가 만일 돌려보내지 않으면, 너와 너에게 딸린 자들이 모두 반드시 죽으리라는 것을 알아 두어라.” (불가타 성경, 창세기, 20장7)
Respondit Esau: " Oro te, ut de populo, qui mecum est, saltem socii remaneant viae tuae". " Non est, inquit, necesse; hoc uno indigeo, ut inveniam gratiam in conspectu domini mei ".
에사우가 “나와 동행한 사람들 가운데 몇을 너에게 남겨 주어야 하겠구나.” 하고 말하였지만, 야곱은 “그러실 필요가 있겠습니까? 주인께서 저에게 호의를 베풀어 주시기만 하면 저는 충분합니다.” 하고 대답하였다. (불가타 성경, 창세기, 33장15)
locuti sunt: " Oramus, domine, ut audias nos. Iam ante descendimus, ut emeremus escas;
물었다. “나리, 저희는 지난번에도 양식을 사러 내려왔습니다. (불가타 성경, 창세기, 43장20)
Accedens autem propius Iudas confidenter ait: " Oro, domine mi, loquatur servus tuus verbum in auribus tuis, et ne irascaris famulo tuo; tu es enim sicut pharao!
그러자 유다가 그에게 나아가 말하였다. “나리, 이 종이 감히 나리께 한 말씀 아뢰겠습니다. 나리께서는 파라오와 같으신 분이시니, 이 종에게 노여워하지 마십시오. (불가타 성경, 창세기, 44장18)
ut haec tibi verbis illius diceremus: "Obsecro, ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum et peccati atque malitiae, quam exercuerunt in te". Nos quoque oramus, ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc ". Quibus auditis, flevit Ioseph.
‘너희는 요셉에게 이렇게 전하여라. ′너의 형들이 네게 악을 저질렀지만, 제발 형들의 잘못과 죄악을 용서해 주어라.′’ 그러니 아우님은 그대 아버지의 하느님의 이 종들이 저지른 잘못을 용서해 주게.” 요셉은 그들이 자기에게 이렇게 말한 것을 듣고 울었다. (불가타 성경, 창세기, 50장17)
Vocavit autem pharao Moysen et Aaron et dixit: " Orate Dominum, ut auferat ranas a me et a populo meo, et dimittam populum, ut sacrificet Domino ".
파라오가 모세와 아론을 불러 말하였다. “너희는 주님께 기도하여 나와 내 백성에게서 개구리들을 물리쳐 다오. 그러면 내가 너희 백성을 내보내어, 주님께 제사를 드릴 수 있게 해 주겠다.” (불가타 성경, 탈출기, 8장4)
Et ait Moyses: " Egressus a te, orabo Dominum, et recedet musca a pharaone et a servis suis et a populo eius cras; verumtamen noli ultra fallere, ut non dimittas populum sacrificare Domino ".
모세가 말하였다. “보십시오, 이제 제가 임금님에게서 물러가 주님께 기도하겠습니다. 내일이면 파라오와 신하들과 백성에게서 등에 떼가 물러날 것입니다. 다만 파라오께서 다시 저희를 속이시고 이 백성을 내보내시지 않아, 주님께 제사를 드리지 못하게 하시는 일이 없기를 바랍니다.” (불가타 성경, 탈출기, 8장25)
Egressusque Moyses a pharaone oravit Dominum;
모세는 파라오에게서 물러 나와 주님께 기도하였다. (불가타 성경, 탈출기, 8장26)

SEARCH

MENU NAVIGATION