라틴어 문장 검색

Interrogavique eam et dixi: Cuius es filia? Quae respondit: "Filia Bathuelis sum filii Nachor, quem peperit illi Melcha". Suspendi itaque anulum in naribus eius et armillas posui in manibus eius.
제가 그에게 ‘그대는 누구의 따님이오?’ 하고 물었더니, ‘밀카가 나호르에게 낳아 준 아들 브투엘의 딸입니다.’ 하고 대답하였습니다. 저는 그의 코에 코걸이를 걸어 주고 두 팔에는 팔찌를 끼워 주고 나서, (불가타 성경, 창세기, 24장47)
Quam ob rem eligit suspendium anima mea, et mortem ossa mea.
제 영혼은 이런 고통보다는 숨이 막혀 버리기를, 차라리 죽음을 택하겠습니다. (불가타 성경, 욥기, 7장15)
dum surgit, crumēnam ā sinū togae tollere temptābat;
그가 일어날때, 토가 주머니에서 지갑을 꺼내려고 했다; (옥스포드 라틴 코스 2권, Lūdī circēnsēs39)
crumēnam perdiderat.
지갑을 잃어버린 것이다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Lūdī circēnsēs41)
‘dī immortālēs!’ inquit, ‘aliquis crumēnam meam rapuit.’
그가 말했다. '신이시여, 누군가 내 지갑을 훔쳐갔다.' (옥스포드 라틴 코스 2권, Lūdī circēnsēs42)
‘aliam crumēnam domī habeō.’
'다른 지갑을 집에 가지고 있어.' (옥스포드 라틴 코스 2권, Lūdī circēnsēs44)
Non lacrymae, non mella precum, non ipsa perorat Pauperies hominum, quin foenore dives egenum Devoret, et tenuem miseri facit esse crumenam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:16)
Non in crumenis ipsa pecunia Clausis moretur, pigraque dormiat, [0471C] Nulli vacando, sed magis excubet, Custos honoris divitis usibus:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 66:9)
Si tempus adsit, si locus exigat, Surgat sepultae massa pecuniae, Nummos crumenae funditus evomant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 66:10)
eumque cum esse sonu respondisset obiurgatorio, ut seditiosorum antesignanum olim sibi compertum, reclamantibus multis, post terga manibus vinctis, suspendi praecepit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 7장 4:2)
Ingerebat autem se post haec maximus numerus catervarum confluentium nationum et regum, suspendi a iugulis suis gladios obsecrantium, postquam Araharium impune compererat abscessisse;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 16:1)
indemnesque deinde et innoxii earum incolae partium, querellarum sopitis materiis viverent, ni postea exquisitorum detestanda nomina titulorum, per offerentes suscipientesque criminose in maius exaggerata, his propugnare sibi nitentibus potestates, illis attenuatis omnium opibus, se fore sperantibus tutos, ad usque proscriptiones miserorumque suspendia pervenerunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 11장 3:2)
Iulianus vero dum moratur apud Cercusium, ut per navalem Aborae pontem exercitus et omnes sequelae transirent, litteras tristes Sallusti, Galliarum praefecti, suscepit, orantis suspendi expeditionem in Parthos, obtestantisque, ne ita intempestive, nondum pace numinum exorata, irrevocabile subiret exitium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 4:1)
Inter reliqua id quoque suspendi debet, ut cum habuerit, occidantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 7장 7:2)
e quibus aliquos, cum vitae iam taederet et lucis, suspendiorum exoptata remedia consumpserunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 5장 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION