라틴어 문장 검색

videlicet iracundi, instabiles, suspiciosi, verbosi.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:23)
Nec solum nimium iracundi, sed etiam instabiles et suspiciosi in hac electione cavendi sunt.
(DE AMICITIA, CAPUT XIV. Qui minus idonei ad amicitiam. 1:1)
Quid praeterea magis competit amicitiae, quam pax quaedam ad invicem et tranquillitas cordis, cuius semper expers est suspiciosus?
(DE AMICITIA, CAPUT XIV. Qui minus idonei ad amicitiam. 1:5)
Suspiciosum quippe semper curiositas comitatur, quae continuos ei stimulos acuens, inquietudinis et perturbationis ei materias subministrat.
(DE AMICITIA, CAPUT XIV. Qui minus idonei ad amicitiam. 1:7)
Ubi ergo talis invenietur, qui nec iracundus sit, nec instabilis, nec suspiciosus?
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 1:6)
Et de electione tractantes, iracundos, instabiles, suspiciosos atque verbosos exclusimus;
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:32)
et quorum rari capilli, ab his quatuor collis dependentes, intonsa coma perhorrescunt, cum barba etiam intonsa et prolixa, et qui solum tetris et immundis [0616B] spiritibus similes esse in suo habitu referuntur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 38:9)
Ut ergo animus tuus incitetur ad honesta, semper fugias malorum hominumsocietatem et conversationem, atque suspiciosi loci existentiam, semperquerendo homines et loca cum quibus et in quibus valeas erudiri, tua prudentiavaleat cognosci atque merito collaudari.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 54:1)
Quod si terribilis apud viventes aestimatur, non mors ipsa terribilis est, sed opinio de morte, quam unusquisque pro suo interpretatur affectu, aut pro sua conscientia perhorrescit.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 2:1)
atque ut studiose ad Deum anima accedamus, neque finem vitae perhorrescamus, hortatur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 1:2)
Suspiciosus tamen et munitus suopte ingenio fuit, et subamarum arridens, blandiensque interdum, ut noceat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 11장 5:1)
Ad haec ego formidans et procul perhorrescens etiam ipsam domum eius,
(아풀레이우스, 변신, 3권 11:6)
contra vero si visum contactumque laticis vitarem ac perhorrescerem, pro comperto noxiam rabiem pertinaciter durare:
(아풀레이우스, 변신, 9권 3:6)
Sed mihi, ne rudimentum servitii perhorrescerem scilicet, novus dominus loca lautia prolixe praebuit:
(아풀레이우스, 변신, 9권 11:3)
"De isto quidem, mi herilis, tecum ipsa videris, quem sine meo consilio pigrum et formidulosum familiarem istum sortita es, qui insuavis et odiosi mariti tui caperratum supercilium ignaviter perhorrescit ac per hoc amoris languidi desidia tuos volentes amplexus discruciat."
(아풀레이우스, 변신, 9권 16:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION