라틴어 문장 검색

Quoniam omnes dies nostri evanuerunt in ira tua consumpsimus ut suspirium annos nostros.
정녕 저희의 모든 날이 당신의 노여움으로 없어져 가니 저희의 세월을 한숨처럼 보냅니다. (불가타 성경, 시편, 90장9)
Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae, et superveniat in vos repentina dies illa;
“너희는 스스로 조심하여, 방탕과 만취와 일상의 근심으로 너희 마음이 물러지는 일이 없게 하여라. 그리고 그날이 너희를 덫처럼 갑자기 덮치지 않게 하여라. (불가타 성경, 루카 복음서, 21장34)
Legi inter suspiria, singultus et lacrimas, prout potui.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE COMBUSTIONE IPSIUS LIBRI 2:7)
at tandem suspiria ducit Nequicquam, et sero in lachrymas effunditur;
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 11:5)
Ergo si nostris que sunt indigna fauore Votis aspirat, suspiria nostra relaxans, Plenius applaudet istis que sola perorant, Nec candore precum uestiri cultius orant.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 6:11)
Sed sibi sufficiens in tanta pace quiescit Vt nec perflantis Boree suspiria crinem Sollicitare queant litisque creare tumultum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 12:3)
sic ista querela Questio fit, Fronesi suspiria sola relinquens.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 18:19)
Quo duce signa gerit et bellum uoce minatur Hebrietas, Fastus, Iactancia, Crapula, Luxus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 16:15)
Vincitur ergo Fastus, Luxus abit, cessat Gula, Crapula cedit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 14:6)
Jam nimis nostrae ratiocinationis [0444C] series evagatur, quae ad ineffabile deitatis arcanum, tractatum audet attollere, ad cujus rei intelligentiam, nostrae mentis languescunt suspiria.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:55)
[0463A] Qui dum ebrietatis energia percussi, operam psalmodiis impendunt, versus nimia intercalatione rumpentes crapulae boream importunum interserunt.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 48:10)
Quamvis enim mens mea hominum vitiis angustiata deformibus, in infernum tristitiae peregrinans, laetitiae nesciat paradisum, tamen in hoc amoenantis gaudii odorat primordia, quod te mecum videat ad debitae vindictae suspiria suspirare.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 95:4)
Tunc vero Petrus considerans quia gens et exercitus ejus graviter imminutus est, anxie in diversa meditatur, et vehementi suspirio dolet dissipatas legiones, et tot millia suorum cecidisse, Bulgarorum autem unum solummodo periisse, miratus, si adhuc quispiam de quadraginta millibus profugis ac dispersis viveret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 26:11)
Rex Darsianus, homo grandaevus, audiens praesidium firmatum suorumque ruinam irrecuperabilem, hactenus in omni conflictu et eventu diversarum rerum securus, inque solio dormiens, [0479B] nunc primum suspirio angustiatur, et filium suum Sansadoniam cunctosque sibi subditos primores ad suum invitat consilium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 2:2)
Salutato autem rege, antequam legationem aperiret, sicut mos est Turcorum, de infortunio et injuriis conquerentium, in conspectu ejusdem magni ac potentissimi regis et praesentia suorum, pileos a capite humi jacientes, barbas unguibus saevissimis discerpunt et in magnis lamentationibus suspiria trahunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 6:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION