라틴어 문장 검색

Domus autem cum aedificaretur, lapidibus dedolatis atque perfectis aedificata est; et malleus et securis et omne ferramentum non sunt audita in domo, cum aedificaretur.
집은 채석장에서 다듬은 돌로 지었다. 그래서 그것을 지을 때에, 망치나 정이나 그 어떤 쇠 연장 소리도 그 집에서는 들리지 않았다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 6장7)
[0466C] Hunc dolor, hunc risus, jocus hunc, moeror tenet illum, Hic gemit, hic ridet, dolet hic, dum dedolet ille.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:18)
Hoc etenim sustentaculo annonae tribus diebus vixit populus, quousque profugi et dispersi ad triginta millia readunati sunt, praeter decem millia quae perierant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 26:19)
His ita in favillam redactis et fundamentis sustentaculo deficiente, tam terrae quam lignorum aedificium vetustissimae turris resupinum in momento, noctis medio, corruens, tantum reddidit sonitum ut tonitrui fragor, omnibus somno excitatis, videretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 72:10)
pauxillum vini vel olei, vel quodlibet vitae sustentaculum quantulumcunque, gravi et inaudita comparatione auri vel argenti mutuabant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 72:4)
(scilicet ergo phrygionibus aut fabris negotium istud dandum fuisse atque ita opera cuiusque artis permutanda, si uellem calumniis uestris uitare, ut faber mihi piscem euerreret, ut piscator mutuo lignum dedolaret.
(아풀레이우스, 변명 27:4)
"Sic aiens crystallo dedolatum vasculum, insuper ei graviora comminata, tradidit."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:102)
Nec me montis excelsi tantum arduum fatigabat iugum, nec saxeas tantum sudes incursando contribam ungulas, verum fustium quoque crebris ictibus prolixe dedolabar, ut usque plagarum mihi medullaris insideret dolor;
(아풀레이우스, 변신, 7권 15:4)
At vero adulter, I bellissimus ille pusio, inclinatam dolio pronam uxorem fabri superincurvatus secure dedolabat.
(아풀레이우스, 변신, 9권 7:16)
quanto magis nobis laborandum est, ut credatur, qui et merito sanctitatis et virtute animi longe inpares sumus nec aliquid ad sustentacula vitae huius operari nostris manibus possumus, et si possemus, tantis occupationibus, quas tunc illos non credo fuisse perpessos, nequaquam sineremur!
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 10:7)
Quid autem mirum, si pater communem filium nolebat huius vitae sustentaculis a matre nudari, ignorans quid sectaturus esset, cum in aetate grandiuscula esse coepisset, utrum monachi professionem an ecclesiasticum ministerium an coniugalis necessitudinis vinculum?
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 8:1)
Haec eorumque similia pedamenta post putationem retractanda sunt, partesque eorum putres dedolandae acuendaeque;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 26장 1:5)
sin victoriae [sanitas sustentaculum] columen in Italia verteretur, non abrumpendos ut corpori validissimos artus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 28장6)
Mitior inplicitas Alcon secat enterocelas Fractaque fabrili dedolat ossa manu.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXXXIV3)
sic nunc panicias mensas, id est epularum sustentaculum, solum vocavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 1112)

SEARCH

MENU NAVIGATION