라틴어 문장 검색

Fecitque ut tanta esset abundantia argenti in Ierusalem quanta et lapidum; et cedrorum praebuit multitudinem quasi sycomoros, quae nascuntur in Sephela.
솔로몬 임금 덕분에 예루살렘에서는 은이 돌처럼 흔해졌고, 향백나무는 평원 지대의 돌무화과나무만큼이나 많아졌다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 10장27)
Praebuitque rex argentum et aurum in Ierusalem quasi lapides et cedros quasi sycomoros, quae nascuntur in Sephela multitudine magna.
임금 덕분에 예루살렘에서는 은과 금이 돌처럼 흔해졌고, 향백나무는 평원 지대의 돌무화과나무만큼이나 많아졌다. (불가타 성경, 역대기 하권, 1장15)
tantamque copiam praebuit argenti in Ierusalem quasi lapidum, et cedrorum tantam multitudinem velut sycomororum, quae gignuntur in Sephela.
솔로몬 임금 덕분에 예루살렘에서는 은이 돌처럼 흔해졌고, 향백나무는 평원 지대의 돌무화과나무만큼이나 많아졌다. (불가타 성경, 역대기 하권, 9장27)
et saepivit eam et lapides elegit ex illa et plantavit in ea vites electas et aedificavit turrim in medio eius et torcular exstruxit in ea; et exspectavit, ut faceret uvas, et fecit labruscas.
땅을 일구고 돌을 골라내어 좋은 포도나무를 심었네. 그 가운데에 탑을 세우고 포도 확도 만들었네. 그러고는 좋은 포도가 맺기를 바랐는데 들포도를 맺었다네. (불가타 성경, 이사야서, 5장2)
Quid est quod debui ultra facere vineae meae et non feci ei? Cur exspectavi, ut faceret uvas, et fecit labruscas?
내 포도밭을 위하여 내가 무엇을 더 해야 했더란 말이냐? 내가 해 주지 않은 것이 무엇이란 말이냐? 나는 좋은 포도가 맺기를 바랐는데 어찌하여 들포도를 맺었느냐? (불가타 성경, 이사야서, 5장4)
" Lateres ceciderunt, sed quadris lapidibus aedificabimus; sycomori succisae sunt, sed cedris commutabimus ".
“토담이 허물어졌으니 네모 돌로 쌓자. 돌무화과나무가 부서졌으니 향백나무로 대신하자.” (불가타 성경, 이사야서, 9장9)
Et praecurrens ascendit in arborem sycomorum, ut videret illum, quia inde erat transiturus.
그래서 앞질러 달려가 돌무화과나무로 올라갔다. 그곳을 지나시는 예수님을 보려는 것이었다. (불가타 성경, 루카 복음서, 19장4)
Responditque Amos et dixit ad Amasiam: " Non sum propheta et non sum filius prophetae; sed armentarius ego sum, vellicans sycomoros.
(불가타 성경, 아모스서, 7장14)
visci, sycamini, quam alias sycomorum vocant, lacrimae, singulorum P. I;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장38)
uisci, sycamini, quam alias sycomorum uocant, lacrimae, singulorum P. #1108 I;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 8:2)
*168, 1011 sycamini quam alias sycomorum vocant, Targa.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).832)
visci, sycamini, quam alias sycomorum vocant, lacrimae, singulorum p. )-(. I. piperis et rotundi, et longi, ammoniaci thymiamatis, bdellii, iridis illyricae, cardamomi, amomi, xylobalsami, turis masculi, myrrhae, resinae aridae, singulorum p. )-(. X. pyrethri, cocci , spumae nitri, salis ammoniaci, aristolochiae creticae, radicis ex cucumere agresti, resinae terebinthinae liquidae, singulorum p. )-(. xx.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 9:2)
eosque ut fastidiant efficit uva labrusca de vepribus immatura lecta, quae cum farre triticeo minuto cocta obicitur esurientibus, eiusque sapore offensae aves omnem aspernantur uvam.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 23:4)
Aminea, scilicet a regione, nam Aminei fuerunt ubi nunc Falernum est, asinusca atrusca albiverus albena apiana Apicia bumamma (aut, ut Graeci dicunt, βούμασθος) duracina labrusca melampsithia Maronia Mareotis Numentana precia pramnia psithia pilleolata Rhodia stephanitis venucula variola lagea.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XX. 7:1)
aspice, ut antrum silvestris raris sparsit labrusca racemis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA V. MENALCAS, MOPSUS4)

SEARCH

MENU NAVIGATION