라틴어 문장 검색

Et concessit eis. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos. Et magno impetu grex ruit per praecipitium in mare, ad duo milia, et suffocabantur in mari.
예수님께서 허락하시니 더러운 영들이 나와 돼지들 속으로 들어갔다. 그러자 이천 마리쯤 되는 돼지 떼가 호수를 향해 비탈을 내리 달려, 호수에 빠져 죽고 말았다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 5장13)
et syrtes syrtium sinus duo sunt pares natura, inpares magnitudine, ut Sallustius dicit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1113)
Qui in praecipitio arrogantiae exaltatus, spiritum elevationis eructat, in vallem dejectae humilitatis ruinose descendat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 97:7)
Aegyptum gentem omnium vetustissimam, nisi quod super antiquitate certat cum Scythis, a meridiali latere Syrtes maiores et Phycus promuntorium et Borion et Garamantes nationesque varia claudunt;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 2:1)
hiemem alteram propter Syrtis aestus et bestias opperiendam, quod illam mihi infirmitas exemisset.
(아풀레이우스, 변명 70:13)
"Ergo mihi ausculta, nec te rursus praecipitio vel ullo mortis accersitae genere perimas."
(아풀레이우스, 변신, 5권200)
"Ita gaudio perfusus ad suae fidei praecipitium praecipitat Myrmex, non modo capere, verum saltem contingere, quam exitio suo viderat, pecuniam cupiens et magnis suis laboribus perfectum desiderium Philesithero laetitia percitus nuntiat, statimque destinatum praemium reposcit;"
(아풀레이우스, 변신, 9권 17:28)
Historia ex Herodoti libris sumpta de Psyllorum interitu, qui in Syrtibus Africanis colebant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XI 1:1)
Nihilominus, cum nihil haberet accusatione in eum dignum, eum honoribus suis frui usque ad praecipitium istud extremum permisit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 17:9)
aut de philosophia et scientiis super hujusmodi arenas (vel syrtes potius) aedificatis?
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 288:10)
Statio in dignitatibus res lubrica est, atque regressus aut praecipitium est aut saltem eclipsis, quae et ipsa triste quiddam et melancholicum, cum non sis qui fueris, non esse cur velis vivere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 1:8)
Occurrent proculdubio et alii consiliarii atque reipublicae gubernatores minime spernendi qui sint negotiis pares possintque res commode administrare, easque a manifestis praecipitiis et incommodis conservare, a virtute tamen illa rerumpublicarum erectrice et amplificatrice longo intervallo absunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 1:9)
veniant praerupta Pachyno aequora, laxatis subsidant Syrtibus urbes.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:87)
ille licet sese praetentis Syrtibus armet oppositoque Atlante tegat, licet arva referta anguibus et solis medios obiecerit aestus:
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:206)
pro nobis nihil ille pati nullumque recusat discrimen temptare sui, non dura viarum, non incerta maris, Libyae squalentis harenas audebit superare pedes madidaque cadente Pleiade Gaetulas intrabit navita Syrtes.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:271)

SEARCH

MENU NAVIGATION