라틴어 문장 검색

Ille in quo sitis incandescit habendi, perpetuatas [0482B] egestates incurrat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 97:6)
Sed in civitate, ubi sparsorum per vias cadaverum multitude humandi officia superaret, pestilentia tot malis accessit, verminantium corporum lue tabifica, vaporatis aestibus varioque plebis languore nutrita, quae genera morborum unde oriri solent breviter explicabo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 4장 1:1)
Ferrum paganorum incanduit;
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 70:2)
Haec ipse considerans attuli non ignava opum pondera, quibus ad facinus nihil instructius, cum habendi sitis incanduit, ad meritum nihil vilius, cum ea sibi victor animus calcata subiecit, sed ea, quae ex Graecarum opulentia litterarum in Romanae orationis thesaurum sumpta conveximus Ita enim mei quoque mihi operis ratio constabit, si, quae ex sapientiae doctrinis elicui, sapientissimi iudicio conprobentur.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Boetii 2:2)
Postremus aduersum fortunam dolor incanduit conquestusque non aequa meritis praemia pensari in extremo Musae saeuientis, uti quae caelum terras quoque pax regeret, uota posuisti.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, X 2:3)
quotiens incanduit ore confessus secreta rubor nomenque beatum iniussae scripsere manus!
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:6)
incanduit aër;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:135)
Invidiae quondam stimulis incanduit atrox Allecto, placidas late cum cerneret urbes.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:9)
Sunt qui putent uenenum ei a Gaio datum lentum atque tabificum;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 73장 2:1)
quae simul ac rostro ventosum proscidit aequor tortaque remigio spumis incanduit unda, emersere freti candenti e gurgite vultus aequoreae monstrum Nereides admirantes.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 644)
forsitan Aethiopum penitus de montibus altis crescat, ubi in campos albas descendere ningues tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 23:13)
Hic quondam morbo caeli miseranda coorta est Tempestas totoque auctumni incanduit aestu, Et genus omne neci pecudum dedit, omne ferarum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 7:3)
resolvit Aera tabificum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:18)
Ossaque dissolvens cum corpore tabificus Seps.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:59)
nam prima eius pars fervet, ut totoque autumni incanduit aestu.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 3092)

SEARCH

MENU NAVIGATION