라틴어 문장 검색

nam lustratio a circumlatione dicta est vel taedae vel sulphuris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2297)
Iuvenalis si qua darentur sulphura cum taedis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2298)
Contra ea oppidani in proximos saxa voluere, sudis, pila, praeterea picem sulphure et taeda mixtam ardentia mittere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 57장7)
nam aut taeda purgant et sulphure, aut aqua abluunt, aut aere ventilant, quod erat in sacris Liberi:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 74110)
Ergo ubi Narcissum per devia rura vagantem vidit et incaluit, sequitur vestigia furtim, quoque magis sequitur, flamma propiore calescit, non aliter, quam cum summis circumlita taedis admotas rapiunt vivacia sulphura flammas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 42:1)
Ibidem simulacris rite dispositis navem faberrime factam, picturis miris Aegyptiorum circumsecus variegatam, summus sacerdos taeda lucida et ovo et sulphure sollemnissimas preces de casto praefatus ore, quam purissime purificatam deae nuncupavit dedicavitque.
(아풀레이우스, 변신, 11권 16:7)
lustralem tum rite facem, cui lumen odorum sulphure caeruleo nigroque bitumine fumat, circum membra rotat doctus purganda sacerdos rore pio spargens, et dira fugantibus herbis numina purificumque Iovem Triviamque precatus trans caput aversis manibus iaculatur in Austrum secum rapturas cantata piacula taedas.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:143)
Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem a Domino de caelo
그때 주님께서 당신이 계신 곳 하늘에서 소돔과 고모라에 유황과 불을 퍼부으셨다. (불가타 성경, 창세기, 19장24)
sulphur et salem: combusta est omnis humus eius, ita ut ultra non seratur, nec virens quippiam germinet in exemplum subversionis Sodomae et Gomorrae, Adamae et Seboim, quas subvertit Dominus in ira et furore suo.
‘온 땅이 유황과 소금으로 불타 버려 씨를 뿌리지도 못하고 뿌린 씨가 나오지도 못하는구나. 이곳은 어떤 풀도 돋아나지 않아, 마치 주님께서 당신의 분노와 진노로 멸망시키신 소돔과 고모라와 아드마와 츠보임의 처지와 같구나.’ (불가타 성경, 신명기, 29장22)
Habitas in tabernaculo, quod iam non est ei; aspergitur in habitatione eius sulphur.
그의 것이라고는 무엇 하나 천막 안에 남아 있지 않고 그의 소유지에는 유황이 뿌려진다네. (불가타 성경, 욥기, 18장15)
Pluet super peccatores carbones ignis et sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum.
그분께서 악인들 위에 불과 유황의 비를 그물처럼 내리시어 타는 듯한 바람이 그들 잔의 몫이 되리라. (불가타 성경, 시편, 11장6)
Praeparata est enim ab heri Topheth, praeparata, profunda et dilatata, in pyra eius ignis et ligna multa; flatus Domini sicut torrens sulphuris succendit eam.
그들을 태울 소각장이 이미 마련되었다. 임금을 태우려고 준비되었으니 불구덩이는 깊고 넓으며 불도 장작도 넉넉하다. 주님의 숨결이 유황 개울처럼 거기에서 타오르리라. (불가타 성경, 이사야서, 30장33)
Et convertentur torrentes eius in picem, et humus eius in sulphur, et erit terra eius in picem ardentem.
에돔의 강들은 역청으로, 그 흙은 유황으로 변하고 땅은 불타는 역청이 되어 (불가타 성경, 이사야서, 34장9)
Et iudicabo eum peste et sanguine et imbre vehementi et lapidibus grandinis; ignem et sulphur pluam super eum et super exercitum eius et super populos multos, qui sunt cum eo,
나는 흑사병과 피로 그를 심판하겠다. 또 그와 그의 군대, 그와 함께 있는 많은 민족들 위로 폭우와 큰 우박, 불과 유황을 퍼붓겠다. (불가타 성경, 에제키엘서, 38장22)
qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de caelo et omnes perdidit.
롯이 소돔을 떠난 그날에 하늘에서 불과 유황이 쏟아져 그들을 모두 멸망시켰다. (불가타 성경, 루카 복음서, 17장29)

SEARCH

MENU NAVIGATION