라틴어 문장 검색

Cumque deduxisset populum ad aquas, dixit Dominus ad Gedeon: " Qui lingua lambuerint aquas, sicut solent canes lambere, separabis eos seorsum; qui autem curvatis genibus biberint, in altera parte erunt ".
기드온이 군사들을 물가로 데리고 내려가니, 주님께서 기드온에게 분부하셨다. “개가 핥듯이 물을 핥는 자를 모두 따로 세워라. 무릎을 꿇고 물을 마시는 자들도 모두 따로 세워라.” (불가타 성경, 판관기, 7장5)
Cecidit autem ignis Domini et voravit holocaustum et ligna et lapides, pulverem quoque et aquam, quae erat in aquaeductu lambens.
그러자 주님의 불길이 내려와, 번제물과 장작과 돌과 먼지를 삼켜 버리고 도랑에 있던 물도 핥아 버렸다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 18장38)
Et loqueris ad eum dicens: Haec dicit Dominus: Occidisti, insuper et possedisti! Et post haec addes: Haec dicit Dominus: In loco, in quo linxerunt canes sanguinem Naboth, lambent tuum quoque sanguinem ".
그에게 이렇게 전하여라. ‘주님이 말한다. 살인을 하고 땅마저 차지하려느냐?’ 그에게 또 이렇게 전하여라. ‘주님이 말한다. 개들이 나봇의 피를 핥던 바로 그 자리에서 개들이 네 피도 핥을 것이다.’” (불가타 성경, 열왕기 상권, 21장19)
Taetro vultu incedebam sine consolatione, consurgens in turba clamabam.
나는 햇볕도 없는데 까맣게 탄 채 돌아다니고 회중 가운데 일어서서 도움을 빌어야 하네. (불가타 성경, 욥기, 30장28)
Pulli eius lambent sanguinem; et, ubicumque cadaver fuerit, statim adest ".
그 새끼들은 피를 들이켜고 주검이 있는 곳에는 독수리도 있다. (불가타 성경, 욥기, 39장30)
Sparsa furit circum, et plumbi densissimus imber, Sulphuream noctem, tetrasque bitumine nubes Ingreditur, crebroque rubentem fulgure fumum.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 4:1)
Habebant etiam iidem Azopart, viri horridi et teterrimi, flagella ferrea et saevissima, quibus loricas et clypeos gravi ictu penetrabant, equos in frontibus percutiebant, et sonitum terribilem per universa agmina fidelium faciebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 92:3)
quibus flamma immissa experiri voluit utrum prae nimia angustia fumi et caloris prodiret a tetris et inauditis antris.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 79:3)
et quorum rari capilli, ab his quatuor collis dependentes, intonsa coma perhorrescunt, cum barba etiam intonsa et prolixa, et qui solum tetris et immundis [0616B] spiritibus similes esse in suo habitu referuntur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 38:9)
Labia lambere vel mordere est deforme, quum etiam indicendis verbis modus esse debeat;
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 89:4)
Nam si vere vidissent, vidissent deformem meretricis affectum, inhorrentem procaciam, indecentem impudicitiam, marcentes libidines, tetram colluvionem, animae vulnera, conscientiae cicatrices.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 4:12)
ut veloci fuga tamquam furiosae dominae declinare saevitiam, et tetro servitio exire possimus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 7:9)
Caeterum si allegoriam quaeras, non dubium est quia exemplo ligni aridioris quod simul ut lambere coeperit, ignis exurit:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 5:12)
Etiam per ipsum diem, si obductus aer tetris nubibus fuerit, nec sic quidem videtur, ni forte cum graviores nubes se coeperint relaxare.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 27장 4:10)
non ut Cibyratae illi Verrini, tribunal unius legati lambentes, sed rei publicae membra totius per incidentia mala vexantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 3장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION