라틴어 문장 검색

Res quanto est maior, tanto est invidiosior.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 671)
nomine enim tantum minus invidiosum, re ipsa prope atrocius quam regium esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 97:1)
"et iam contigerant portam, Saturnia cuius dempserat oppositas invidiosa seras, cum tanto veritus committere numine pugnam ipse meae movi callidus artis opus, oraque, qua pollens ope sum, fontana reclusi sumque repentinas eiaculatus aquas;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권153)
nihil hoc tanto negotio, nihil tam invidioso iudicio, nihil tam copiosa advocatione uterer, si petendum esset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 14장 2:1)
ultima legati defleta dolore querella est Palladiis quod farra focis, vel quod stipis ipsis virginibus castisque choris alimenta negentur, Vestales solitis fraudentur sumptibus ignes, hinc ait et steriles frugescere rarius agros et tristem saevire famem, totumque per orbem mortales pallere inopes ac panis egenos, quae tanta extiterit praesenti tempore tamque invidiosa fames, quam Triptolemi Cererisque moverit ira penu pro virginis ulciscendo, non memini nec tale aliquid vel fama susurrat.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2320)
Sin autem noluerit mulier sequi te, non teneberis iuramento; filium tantum meum ne reducas illuc".
그 여자가 너를 따라오려고 하지 않으면, 너는 나에게 한 맹세에서 풀리게 된다. 다만 내 아들만은 그곳으로 데려가서는 안 된다.” (불가타 성경, 창세기, 24장8)
in tantum ut ipse Abimelech diceret ad Isaac: " Recede a nobis, quoniam potentior nostri factus es valde ".
아비멜렉이 이사악에게 말하였다. “이제 그대가 우리보다 훨씬 강해졌으니, 우리를 떠나 주시오.” (불가타 성경, 창세기, 26장16)
Augete mihi valde dotem et munera; libens tribuam, quod petieritis. Tantum date mihi puellam hanc uxorem ".
신부 몸값과 선물을 아주 많이 요구하십시오. 여러분이 저에게 말씀하시는 대로 다 드리겠습니다. 다만 그 소녀를 저에게 아내로 주시기만 하십시오.” (불가타 성경, 창세기, 34장12)
Et ecce has sequebantur aliae septem boves in tantum deformes et macilentae, ut numquam tales in terra Aegypti viderim;
그 뒤를 이어 또 다른 가냘프고 아주 못생기고 마른 암소 일곱이 올라오는데, 그것들처럼 흉한 것은 이집트 온 땅에서 본 일이 없다. (불가타 성경, 창세기, 41장19)
quos sequentur septem anni alii tantae sterilitatis, ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia. Consumptura est enim fames omnem terram,
그러나 그 뒤를 이어 일곱 해 동안은 기근이 들겠습니다. 그러면 이집트 땅에서는 전에 들었던 그 모든 대풍이 잊히고, 기근이 이 땅을 고갈시켜 버릴 것입니다. (불가타 성경, 창세기, 41장30)
Tu eris super domum meam, et ad tui oris imperium cunctus populus meus oboediet; uno tantum regni solio te praecedam ".
내 집을 그대 손 아래 두겠소. 내 모든 백성은 그대 명령을 따를 것이오. 나는 왕좌 하나로만 그대보다 높을 따름이오.” (불가타 성경, 창세기, 41장40)
Tantaque fuit abundantia tritici, ut arenae maris coaequaretur, et copia mensuram excederet.
이렇게 해서 요셉은 바다의 모래처럼 엄청난 곡식을 쌓아, 헤아리는 것조차 그만두었다. 헤아릴 수가 없었던 것이다. (불가타 성경, 창세기, 41장49)
Qui responderunt: " Quare sic loquitur dominus noster? Absit a servis tuis, ut tantum flagitii commiserimus.
그들이 그에게 대답하였다. “나리께서는 어찌 그런 말씀을 하십니까? 나리의 이 종들이 그런 짓을 하다니, 있을 수 없는 일입니다. (불가타 성경, 창세기, 44장7)
Qui responderunt: " Tu salvasti nos! Respiciat nos tantum dominus noster, et laeti serviemus regi ".
그러자 그들이 요셉에게 대답하였다. “나리께서 저희의 목숨을 살려 주셨습니다. 나리께서 저희에게 호의를 베풀어 주십시오. 저희는 기꺼이 파라오의 종이 되겠습니다.” (불가타 성경, 창세기, 47장25)
Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur et crescebant.
그러나 그들은 억압을 받을수록 더욱 번성하고 더욱 널리 퍼져 나갔다. 이집트인들은 이스라엘 자손들을 두려워하게 되었다. (불가타 성경, 탈출기, 1장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION