라틴어 문장 검색

patriis sed non et filius arvis contentus late iam tum dicione premebat Sarrastis populos et quae rigat aequora Sarnus quique Rufras Batulumque tenent atque arva Celemnae et quos maliferae despectant moenia Abellae, Teutonico ritu soliti torquere cateias, tegmina quis capitum raptus de subere cortex, aerataeque micant peltae, micat aereus ensis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 34:2)
Cum ergo ascendisset asinum et descenderet in tegmine montis, David et viri eius descendebant in occursum eius; quibus et illa occurrit.
아비가일이 나귀를 타고 산굽이를 돌아 내려가는데, 다윗과 그의 부하들도 그 여자 맞은쪽에서 내려오고 있었다. 이렇게 하여 아비가일은 다윗 일행과 마주치게 되었다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 25장20)
Qui dedit centurionibus hastas et peltas regis David, quae erant in domo Domini.
사제는 주님의 집에 보관된 다윗 임금의 창과 방패들을 백인대장들에게 내주었다. (불가타 성경, 열왕기 하권, 11장10)
Deditque Ioiada sacerdos centurionibus lanceas clipeosque et peltas regis David, quae erant in domo Dei.
여호야다 사제는 하느님의 집에 보관된 다윗 임금의 창과 작은 방패와 그 밖의 작은 병기를 백인대장들에게 내 주었다. (불가타 성경, 역대기 하권, 23장9)
Quam pretiosa misericordia tua, Deus Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt;
하느님, 당신의 자애가 얼마나 존귀합니까! 신들과 사람들이 당신 날개 그늘에 피신합니다. (불가타 성경, 시편, 36장8)
Tegmen et scutum meum es tu et in verbum tuum supersperavi.
당신은 저의 피신처, 저의 방패 저는 당신 말씀에 희망을 둡니다. (불가타 성경, 시편, 119장114)
Statuet filios suos sub tegmine illius et sub ramis eius morabitur;
그는 자녀들을 지혜의 보호 아래 두고 지혜의 나뭇가지 밑에 자리를 잡는다. (불가타 성경, 집회서, 14장26)
protegetur sub tegmine illius a fervore et in gloria eius requiescet.
그는 지혜 아래에서 더위를 피하고 지혜의 영광 속에서 살리라. (불가타 성경, 집회서, 14장27)
trecentas quoque peltas aureas trecentorum aureorum, quibus tegebantur singulae peltae, posuitque ea rex in domo Saltus Libani.
또 금을 두드려 작은 방패를 삼백 개 만들었는데, 작은 방패 하나에 금 삼백 세켈이 들었다. 임금은 이 방패들을 ‘레바논 수풀 궁’에 두었다. (불가타 성경, 역대기 하권, 9장16)
et trecentas peltas ex auro probato, tres minae auri unam peltam vestiebant; posuitque ea rex in domo Saltus Libani.
또 금을 두드려 작은 방패를 삼백 개 만들었는데, 그 방패 하나에 금 세 미나가 들었다. 임금은 이 방패들을 ‘레바논 수풀 궁’에 두었다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 10장17)
sed quia sciunt inimicam esse naturae apertam nudamque expositionem sui, quae sicut vulgaribus hominum sensibus intellectum sui vario rerum tegmine operimentoque subtraxit, ita a prudentibus arcana sua voluit per fabulosa tractari.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 51:12)
equos crebris vulneribus laedebant, sessores equorum trans loricarum tegmina volatili sagitta plurimos transfigebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 66:10)
licet nunc incautus sine tegmine scuti et indumento ferri ad clamorem peregrinorum subito in pomarium contenderit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 94:4)
Comes vero tristis et dolens, et praecipue Christiani exercitus contritione anxius, viam, sicut devoverat, sub paupere et vili tegmine, patienter omnia adversa accipiens, perfecit, et in diversis angustiis tandem Antiochiam pervenit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 64:6)
Cautus est qui etsi nudatur, in domo tamen nudatur sua, ubi operimenta non desint, et quaedam tegmina ebrietatis;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 6:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION