라틴어 문장 검색

Di, quorum curas abduxit ab aethere tellus Romanusque labor, vincat, quicumque necesse Non putat in victos saevum destringere ferrum, Quique suos cives, quod signa adversa tulerunt, Non credit fecisse nefas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 3:57)
nitidum consurgat ad aethera tellus Eubois et pulchra tumeat Sebethos alumna;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam121)
quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 29:7)
non gravi flatu tibi luctificus Auster nec parum pluvio aethere satiata tellus halitu sicco nocet, sed rex cruentus, pretia qui saevae necis sceptra et nefandos occupat thalamos patris egitque in ortus semet et matri impios fetus regessit, quique, vix mos est feris, fratres sibi ipse genuit - implicitum malum magisque monstrum Sphinge perplexum sua.
(세네카, 오이디푸스 7:48)
Lugeat aether magnusque parens aetheris alti tellusque ferax et vaga ponti mobilis unda, tuque ante omnis qui per terras tractusque maris fundis radios noctemque fugas ore decoro, fervide Titan:
(세네카, Hercules Furens 16:1)
tellus nobis, aetherque, chaosque, Aequoraque, et campi, Rhodopaeaque saxa loquentur.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:56)
Eo dicente deum domus alta silescit, Et tremefacta solo tellus, silet arduus aether:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 38:2)
eo dicente deum domus alta silescit, Et tremefacta solo tellus, silet arduus aether.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 26:2)
eo dicente deum domus alta silescit et tremefacta solo tellus, silet arduus aether, tum Zephyri posuere, premit placida aequora pontus:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 4:3)
utque aer, tellus illic et pontus et aether.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 7:4)
Natus homo est, sive hunc divino semine fecit ille opifex rerum, mundi melioris origo, sive recens tellus seductaque nuper ab alto aethere cognati retinebat semina caeli;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 12:2)
Cumque, diem pronum transverso limite ducens, Succendit Phaethon flagrantibus aethera loris, Gurgitibus raptis penitus tellure perusta, Hunc habuisse pares Phoebeis ignibus undas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:52)
qualis mediis in nubibus aether vidit Aloidas, cum cresceret impia tellus despectura deos nec adhuc immane veniret Pelion et trepidum iam tangeret Ossa Tonantem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권388)
Ipsaque tu Tellus , ipsum cum fluctibus aequor , Ipse meas aether accipe summe preces;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 4:3)
iam vacuus aether non potest odio tuae sufficere nuptae quasque devincam feras tellus timet concipere nec monstra invenit.
(세네카, Hercules Oetaeus 1:28)

SEARCH

MENU NAVIGATION