라틴어 문장 검색

item quae non sit patrima et matrima;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XII 3:1)
Qui de victu atque cultu populi Romani scripserunt mulieres Romae atque in Latio aetatem abstemias egisse, hoc est vino semper, quod temetum prisca lingua appellabatur, abstinuisse dicunt, institutumque ut cognatis osculum ferrent deprehendendi causa, ut odor indicium faceret, si bibissent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIII 2:1)
dein virgines Vestales cum pueris puellisque patrimis matrimisque aqua e fontibus amnibusque hausta perluere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 53장6)
Das nummos, accipis uuam,pullos, oua, cadum temeti;
(호라티우스의 두번째 편지, 284)
sic aliquis merito nondum ebrius et minimum qui de Corcyraea temetum duxerat urna.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV10)
Acta igitur obsecratio est pueris ingenuis itemque libertinis sed et virginibus patrimis matrimisque pronuntiantibus carmen:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 14:1)
] Quia temeti nihil adlatum video.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 2:3)
pueri circum innuptaeque puellae more Romano, patrimi et matrimi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2382)
nam et bello Punico matrimi et patrimi cantaverunt Iunoni.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4383)
nam apud veteres 'pulverulenta' dicebantur, sicut vinolentum dicimus qui vino plenus est, et temulentum qui temeto plenus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 4632)
farre, cum per pontificem maximum et Dialem flaminem per fruges et molam salsam coniungebantur - unde confarreatio appellabatur - , ex quibus nuptiis patrimi et matrimi nascebantur;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 315)
quod autem ait Plautus in Aulularia, cuius illi utuntur exemplo, "Cererin nuptias facturi estis, qui sine temeto huc advenitis?"
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3444)
carent temeto omnes mulieres.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 15:10)
qui te pascit ager tuus est, et vilicus Orbi, cum segetes occat tibi mox frumenta daturas, te dominum sentit, das nummos, accipis uvam, pullos, ova, cadum temeti:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 285)
abstemius, quia ex abstinentia temeti composita vox est, primae relinquet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 275:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION