라틴어 문장 검색

Funere indicto rogus extructus est in Martio campo iuxta Iuliae tumulum et pro rostris aurata aedes ad simulacrum templi Veneris Genetricis collocata;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 84장 1:1)
in templo simulacrum stabat aureum iconicum amiciebaturque cotidie ueste, quali ipse uteretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 22장 3:2)
disposueramus quidem ut aliis quoque templis simulacra Fidias faceret, sed non erat tam necesse ornare deos quam uindicare.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Phidias amissis manibus.29)
deum Stercutium, deam Cluacinam, Venerem Calvam, deum Timorem, deum Pallorem, deam Febrem et cetera innumerabilia huiusce modi, quibus Romani antiqui simulacrorum cultores templa fecerunt et colenda censuerunt.
(아우구스티누스, 편지들, 6. (A. D. 390 Epist. XVII) 2:15)
mox petita dis piacula aditique Sibyllae libri, ex quibus supplicatum Vulcano et Cereri Proserpinaeque ac propitiata Iuno per matronas, primum in Capitolio, deinde apud proximum mare, unde hausta aqua templum et simulacrum deae perspersum est;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 44장2)
unde factum est, ut Iovi Ammoni, ab arenis dicto, templum cum simulacro cum cornibus arietinis constitueretur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1968)
firmiores enim videas apud eos opiniones esse de bestiis quibusdam quam apud nos de sanctissimis templis et simulacris deorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 81:6)
nec mora, de templo rapiunt simulacra Dianae, clamque per inmensas puppe feruntur aquas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 249)
Pythagoras ait alium animum fieri intrantibus templum deorumque simulacra ex vicino cernentibus et alicuius oraculi opperientibus vocem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 42:3)
1 Nam etsi a Numa concepta est curiositas superstitiosa, nondum tamen aut simulacris aut templis res divina apud Romanos constabat.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 25장 12:2)
neque enim diruere modo ipsa templa ac simulacra evertere satis habuit, sed lapides quoque, ne integri cumularent ruinas, frangi iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 298:1)
nec simulacrum deo aut templum - sic tradidere maiores - :
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 78장9)
inlacrimat templis ebur scilicet simulacrorum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4801)
Ut caelestia humanas manus effugiunt et ab his qui templa diruunt ac simulacra conflant nihil divinitati nocetur, ita quicquid fit in sapientem proterve, petulanter, superbe, frustra temptatur.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 17:2)
dein paucis diebus interiectis magna utrimque specie inde eques compositus per turmas et insignibus patriis, hinc agmina legionum stetere fulgentibus aquilis signisque et simulacris deum in modum templi:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 29장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION