라틴어 문장 검색

ceu saeptus in arto dat catulos post terga leo, sic comminus astat
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 363:1)
Ille Cleonaei proiecit terga leonis, Antaeus Libyci.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:17)
Libyn domuit, aurea poma tulit, Peltatam Scythico discinxit Amazona nodo, Addidit Arcadio terga leonis apro, Aeripedem silvis cervum, Stymphalidas astris Abstulit, a Stygia cum cane venit aqua, Fecundam vetuit reparari mortibus hydram, Hesperias Tusco lavit in amne boves.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, CI2)
ad Geryonem autem, sicut iam supra dictum est, navi aenea navigavit tergo leonis velificans, ibique primum canem, Echidnae filium, peremit, deinde Eurytiona pastorem, Martis filium, novissime Geryonem, cuius abduxit armenta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 29916)
tu modo Pompeia lentus spatiare sub umbra, cum sol Herculei terga leonis adit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:44)
dumque Lyram quaeret, medii quoque terga Leonis in liquidas subito mersa notabit aquas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권44)
Est illic agrestis imagine Phoebus, utque modo accipitris pennas, modo terga leonis gesserit, ut pastor Macareida luserit Issen;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 11:10)
Non aura gelido lenis afflatu fovet anhela flammis corda, non Zephyri leves spirant, sed ignes auget aestiferi canis Titan, leonis terga Nemeaei premens.
(세네카, 오이디푸스 1:22)
Vidit Persis ditique ferox Lydia regno deiecta feri terga leonis umerisque, quibus sederat alti regia caeli, tenuem Tyrio stamine pallam.
(세네카, 파이드라 4:28)
Teumesius implet terga leo et gemino lucent hastilia ferro, aspera volnifieo subter latus ense riget Sphinx, iam regnum matrisque sinus fidasque sorores spe votisque tenet, tamen et de turre suprema attonitam totoque exstantem corpore longe respicit Argian;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권36)
flavae capiti tergoque leonum exuviae gentilis honos, et pineus armat stipes, inexhaustis artantur tela pharetris.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권62)
hic arcus et fessa reponere tela, armaque curva suum et vacuorum terga leonum figere et ingentes aequantia cornua silvas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권261)
" Sic fatus, tergum Gaetuli immane leonis dat Salio, villis onerosum atque unguibus aureis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 14:3)
haud aliter Turnus retro cedens petebat fluvium, ac solet leo, pressus multitudine, nec terga praebere propter iram et pudorem, nec posse, licet cupiat, in venantes impetum facere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 7892)
tergo videt huius inanem impexis utrimque iubis horrere leonem, illius in speciem, quem per Teumesia tempe Amphitryoniades fractum iuvenalibus annis ante Cleonaei vestitus proelia monstri, terribiles contra saetis ac dente recurvo Tydea per latos umeros ambire laborant exuviae, Calydonis honos, stupet omine tanto defixus senior, divina oracula Phoebi agnoscens monitusque datos vocalibus antris, obtutu gelida ora premit, laetusque per artus horror iit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권165)

SEARCH

MENU NAVIGATION