라틴어 문장 검색

Et exsurgens summus sacerdos in medium interrogavit Iesum dicens: " Non respondes quidquam ad ea, quae isti testantur adversum te? ".
그러자 대사제가 한가운데로 나서서 예수님께, “당신은 아무 대답도 하지 않소? 이자들이 당신에게 불리한 증언을 하는데 어찌 된 일이오?” 하고 물었다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 14장60)
?habeo enim quinque fratres ?ut testetur illis, ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum".
저에게 다섯 형제가 있는데, 라자로가 그들에게 경고하여 그들만은 이 고통스러운 곳에 오지 않게 해 주십시오.’ (불가타 성경, 루카 복음서, 16장28)
Amen, amen dico tibi: Quod scimus, loquimur et, quod vidimus, testamur; et testimonium nostrum non accipitis.
내가 진실로 진실로 너에게 말한다. 우리는 우리가 아는 것을 말하고 본 것을 증언한다. 그러나 너희는 우리의 증언을 받아들이지 않는다. (불가타 성경, 요한 복음서, 3장11)
et quod vidit et audivit, hoc testatur, et testimonium eius nemo accipit.
그분께서는 친히 보고 들으신 것을 증언하신다. 그러나 아무도 그분의 증언을 받아들이지 않는다. (불가타 성경, 요한 복음서, 3장32)
Testatus est autem in quodam loco quis dicens: " Quid est homo, quod memor es eius, aut filius hominis, quoniam visitas eum?
어떤 이가 어디에선가 이렇게 증언하였습니다. “인간이 무엇이기에 그를 기억해 주십니까? 사람이 무엇이기에 그를 돌보아 주십니까? (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 2장6)
Quia hoc est testamentum, quod testabor domui Israel post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas; et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum.
그 시대가 지난 뒤에 내가 이스라엘 집안과 맺어 줄 계약은 이러하다. ─ 주님께서 말씀하신다. ─ 나는 그들의 생각 속에 내 법을 넣어 주고 그들의 마음에 그 법을 새겨 주리라. 그리하여 나는 그들의 하느님이 되고 그들은 나의 백성이 되리라. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 8장10)
testamentum autem in mortuis est confirmatum, nondum enim valet, dum vivit, qui testatus est.
유언은 사람이 죽었을 때에야 유효한 것으로, 유언자가 살아 있을 때에는 효력이 없습니다. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 9장17)
" Hoc est testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in cordibus eorum, et in mente eorum superscribam eas;
“그 시대가 지난 뒤에 내가 그들과 맺어 줄 계약은 이러하다. ─ 주님께서 말씀하신다. ─ 나는 그들의 마음에 내 법을 넣어 주고 그들의 생각에 그 법을 새겨 주리라.” (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 10장16)
- et vita apparuit, et vidimus et testamur et annuntiamus vobis vitam aeternam, quae erat coram Patre et apparuit nobis -
그 생명이 나타나셨습니다. 우리가 그 생명을 보고 증언합니다. 그리고 여러분에게 그 영원한 생명을 선포합니다. 영원한 생명은 아버지와 함께 계시다가 우리에게 나타나셨습니다. (불가타 성경, 요한의 첫째 서간, 1장2)
et factum est ita. Antequam autem illuc pervenirem, duo illi predicti emuli nostri ita me in clero et populo diffamaverunt, ut pene me populus paucosque qui advenerant ex discipulis nostris prima die nostri adventus;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE LIBRO THEOLOGIE SUE ET PERSECUTIONE QUAM INDE SUSTINUIT A CONDISCIPULIS 2:2)
"Antequam, inquit, domum sancte Paule nossem, totius in me urbis studia consonabant, omnium pene iuditio dignus summo sacerdotio decernebar;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 1:6)
Putabam tamen in hoc mihi magis quam illi divinam misericordiam propitiam fuisse, ut quod ille minus provide creditur egisse atque inde non modicum crimen incurrisse, id aliena culpa in me ageret, ut ad simile opus me liberum prepararet, ac tanto minore pena quanto breviore ac subita, ut oppressus /f.16va/ sompno cum mihi manus inicerent nichil pene fere sentirem;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 1:16)
Bene et eum a serpente non esse seductum, cum seduceretur mulier, testatur Apostolus (I Tim. II, 14), qui tamen amore mulieris gustatum ei fructum porrigentis, cum eam contristare nollet, in transgressionem prorumpit, amplius de misericordia Dei quam oporteret praesumens, quem ad ignoscendum facilem existimabat, pro tam levi quae ei videbatur, offensa;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 11:23)
Hic idem propheta testatur, umbilicum terrae eam esse demonstrans.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 46:34)
Quid etiam est quod absentibus humanis animabus, anima mundi corpora nostra, licet eis insit, animare non sufficit, cum ipsa, testante Platone, cunctis invisibilibus praestantior a praestantissimo auctore facta sit?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 52:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION