라틴어 문장 검색

Confortabit faber aurificem, percutiens malleo eum, qui cudit, dicens de glutino: " Bonum est "; et roborat eum clavis, ut non moveatur.
장인은 도금장이를 격려하고 망치로 쇠를 고르는 자는 모루를 치는 자를 격려하며 땜질이 잘되었다고 말하면서 흔들리지 않게 그것을 못으로 고정시킨다. (불가타 성경, 이사야서, 41장7)
In hoc vero amicitia speciali praerogativa praelucet, quod inter eos qui sibi amicitiae glutino copulantur, omnia iucunda, omnia secura, omnia dulcia, omnia suavia sentiuntur.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:41)
Quae tuis mundum moderas habenis, Cuncta concordi stabilita nodo Nectis et pacis glutino maritas Coelica terris.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 12:3)
per quam homines se glutino amicitiae praecordialis astringunt;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 87:4)
Sordes ipsae quae inter eosdem gignuntur anfractus, velut quodam glutino auditum ligant.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 5:6)
Poscuntur etiam in conviviis aliquotiens trutinae, ut appositi pisces et volucres ponderentur, et glires, quorum saepius replicata, non sine taedio praesentium, ut inusitata, laudatur assidue, maxime cum haec eadem numerantes, notarii triginta prope assistant, cum thecis et pugillaribus tabulis, ut deesse solus magister ludi litterarii videretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 13:1)
sero enim ac uix remisit, ne feminae praetextatique pueri et puellae contrectarentur et ne cuius comiti aut librario calamariae et graphiariae thecae adimerentur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 35장 2:1)
- si peccati vos aestimarem glutino cohaesisse, numquam scriberem sciremque me surdis narrare fabulam.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 2:3)
Epigramma, quod extra ordinem paginarum est, ad Stertinium clarissimum virum scripsimus, qui imaginem meam ponere in biblio- theca sua voluit.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, poem pr2)
Sed fuerit curva cum tuta novacula theca, Frangam tonsori crura manusque simul.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LVIII8)
Theca tectus ahenea lavatur Tecum, Caelia, servus;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXXV1)
Sortitus thecam calamis armare memento:
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, XX Theca libraria1)
aut 'sub imagine' sub theca dicit, quae similis falcis est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 1794)
corytique coryti proprie sunt arcuum thecae;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1691)
sole recens orto statim, ut Sallustius "coria recens detracta veluti glutino adolescebant".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1561)

SEARCH

MENU NAVIGATION