라틴어 문장 검색

Latina, lupa, cerva, tigris.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 13:5)
Nec mora, traxit Ityn, veluti Gangetica cervae lactentem fetum per silvas tigris opacas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 48:1)
Nomen vero fluminis tertii Tigris: ipse vadit ad orientem Assyriae. Fluvius autem quartus ipse est Euphrates.
셋째 강의 이름은 티그리스인데, 아시리아 동쪽으로 흘렀다. 그리고 넷째 강은 유프라테스이다. (불가타 성경, 창세기, 2장14)
Nephthali cerva emissa, dans cornua pulchra.
납탈리는 풀어 놓은 암사슴 예쁜 새끼들을 낳는다. (불가타 성경, 창세기, 49장21)
Numquid nosti tempus partus ibicum in petris vel parturientes cervas observasti?
너는 바위 산양이 해산하는 시간을 알며 사슴이 산고를 치르는 것을 살펴보았느냐? (불가타 성경, 욥기, 39장1)
Magistro chori. Ad modum cantici " Cerva diluculo ". PSALMUS. David.
[지휘자에게. ‘새벽 암사슴’ 가락으로. 시편. 다윗] (불가타 성경, 시편, 22장1)
Vox Domini properantis partum cervarum et denudabit condensa et in templo eius omnes dicent gloriam.
주님의 소리가 암사슴들을 몸서리치게 하고 숲들을 벌거숭이로 만드니 그분 궁전에서 모두 외치네. “영광이여!” (불가타 성경, 시편, 29장9)
cerva carissima et gratissimus hinnulus, blanditiae eius inebrient te in omni tempore, in amore eius delectare iugiter.
그 여자는 너의 사랑스러운 암사슴, 우아한 영양 너는 언제나 그의 가슴에서 흡족해하고 늘 그 사랑에 흠뻑 취하여라. (불가타 성경, 잠언, 5장19)
Adiuro vos, filiae Ierusalem, per capreas cervasque camporum, ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit.
(남자) 예루살렘 아가씨들이여 노루나 들사슴을 걸고 그대들에게 애원하니 우리 사랑을 방해하지도 깨우지도 말아 주오, 그 사랑이 원할 때까지. (불가타 성경, 아가, 2장7)
Adiuro vos, filiae Ierusalem, per capreas cervasque camporum, ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit.
(남자) 예루살렘 아가씨들이여, 노루나 들사슴을 걸고 그대들에게 애원하니 우리 사랑을 방해하지도 깨우지도 말아 주오, 그 사랑이 원할 때까지. (불가타 성경, 아가, 3장5)
Nam et cerva in agro peperit et reliquit, quia non erat herba.
들판의 암사슴도 새끼를 낳고는 풀이 없어서 그것을 버린다. (불가타 성경, 예레미야서, 14장5)
Die autem vicesima et quarta mensis primi eram iuxta fluvium magnum, qui est Tigris,
첫째 달 스무나흗날에 나는 큰 강 곧 티그리스 강 가에 있었다. (불가타 성경, 다니엘서, 10장4)
Illic tigris pecualium civium rempublicam crebra innocentis sanguinis effusione violabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:158)
In summoto loco partis meridianae murorum, quae despectat fluvium Tigrim, turris fuit in sublimitatem exsurgens, sub qua hiabant rupes abscisae, ut despici sine vertigine horrenda non posset, unde cavatis fornicibus subterraneis, per radices montis scalae ad usque civitatis ducebant planitiem, quo ex amnis alveo haurirentur aquae furtim, ut in omnibus per eas regiones munimentis quae contingunt flumina vidimus, fabre politae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 5장 4:1)
Haec eo anno inter Tigrim gesta sunt et Euphraten.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 8장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION