라틴어 문장 검색

Nobile cur robur Fortunae vulnere primo, Femina, tantorum titulis insignis avorum, Frangis?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:38)
"non pudet, o miseri, plebeio milite claros adtemptare duces ferroque lacessere gentem insignem titulis, veteres cui bellica virtus divitias peperit, laetos et gramine colles imperio calcare dedit?"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 150)
et argumento est, quod imperia Manliana, non Postumiana appellata sunt, cum qui prior auctor tam saevi exempli foret, occupaturus insignem titulum crudelitatis fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 314:2)
exemplo deinde huius nequaquam victoria pares insignes titulos claraque cognomina familiarum fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 610:2)
quos si titulus hic delectat insignis et pulcher, Pythagora Socrate Platone dignissimus, inducant animum illa, quorum splendore capiuntur, vires valetudinem pulchritudinem divitias honores opes contemnere eaque, quae is contraria sunt, pro nihilo ducere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 30:2)
res inde gestas gloriamque insignem ducis et augentes titulum imaginis posteros, ut, qui pro dictatore creatus erat fuisse dictator crederetur facile obtinuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 387:1)
ex quis maxime insignes visi, ut porta triumphali duceretur funus Gallus Asinius, ut legum latarum tituli, victarum ab eo gentium vocabula anteferrentur L. Arruntius censuere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 8장6)
"Christus purpureum gemmanti textus in auro signabat labarum, clipeorum insignia Christus scripserat, ardebat summis crux addita cristis, ipse senatorum meminit clarissimus ordo, qui tunc concrete processit crine catenis squalens carcereis aut nexus conpede vasta, conplexusque pedes victoris ad inclyta flendo procubuit vexilla iacens, tunc ille senatus militiae ultricis titulum Christique verendum nomen adoravit, quod conlucebat in armis."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권151)
Surgens ergo Iacob mane tulit lapidem, quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum fundens oleum desuper.
야곱은 아침 일찍 일어나, 머리에 베었던 돌을 가져다 기념 기둥으로 세우고 그 꼭대기에 기름을 부었다. (불가타 성경, 창세기, 28장18)
et lapis iste, quem erexi in titulum, erit domus Dei; cunctorumque, quae dederis mihi, decimas offeram tibi ".
제가 기념 기둥으로 세운 이 돌은 하느님의 집이 될 것입니다. 그리고 저는 당신께서 주시는 모든 것에서 십분의 일을 당신께 바치겠습니다.” (불가타 성경, 창세기, 28장22)
Tulit itaque Iacob lapidem et erexit illum in titulum;
그래서 야곱이 돌 하나를 가져다 기념 기둥으로 세웠다. (불가타 성경, 창세기, 31장45)
Ille vero erexit titulum lapideum in loco, quo locutus ei fuerat Deus, libans super eum libamina et effundens oleum
야곱은 하느님께서 자기와 말씀을 나누신 곳에 기념 기둥, 곧 돌로 된 기념 기둥을 세운 다음, 그 위에 제주를 따르고 또 기름을 부었다. (불가타 성경, 창세기, 35장14)
Porro Absalom erexerat sibi, cum adhuc viveret, lapidem, qui est in valle Regis; dixerat enim: " Non habeo filium, qui memoriam servabit nominis mei ". Vocavitque titulum nomine suo, et appellatur Manus Absalom usque ad hanc diem.
생전에 압살롬은 “내 이름을 기억해 줄 아들이 없구나.” 하며 기념 기둥 하나를 마련하여 세워 두었는데, 그것이 ‘임금의 골짜기’에 있다. 그가 이 기념 기둥을 자기 이름으로 불렀기에, 오늘날까지도 그것이 ‘압살롬의 비석’이라 불린다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 18장18)
et ait: " Quis est titulus ille, quem video? ". Responderuntque ei cives illius urbis: " Sepulcrum est hominis Dei, qui venit de Iuda et clamavit verba haec, quae fecisti super altare Bethel ".
그때에 요시야가 “저기 보이는 기념 기둥은 무엇이오?” 하고 물으니, 성읍 사람들이 그에게 대답하였다. “유다에서 온 하느님의 사람의 무덤입니다. 그분은 임금님께서 베텔의 제단에 하신 이 일을 예고하신 분입니다.” (불가타 성경, 열왕기 하권, 23장17)
In die illa erit altare Domino in medio terrae Aegypti, et titulus iuxta terminum eius Domino.
그날에 이집트 땅 한가운데에 주님을 위한 제단 하나가 세워지고, 그 국경에는 주님을 위한 기념 기둥 하나가 세워질 것이다. (불가타 성경, 이사야서, 19장19)

SEARCH

MENU NAVIGATION