라틴어 문장 검색

sed sceleris poenam praetermittere (id enim est quod vocatur ignoscere), etiam si in ceteris rebus tolerabile est, in hoc bello perniciosum puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 15 11:5)
Qui cogitat mala facere, vir perniciosus vocabitur.
악행을 저지르려고 궁리하는 자를 음모꾼이라 부른다. (불가타 성경, 잠언, 24장8)
Amen dico vobis: Tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorraeorum in die iudicii quam illi civitati.
내가 진실로 너희에게 말한다. 심판 날에는 소돔과 고모라 땅이 그 고을보다 견디기 쉬울 것이다.” (불가타 성경, 마태오 복음서, 10장15)
I. Asciti aliquando in Britanniam, praecario munere, in perniciosum auxilium tres Germaniae populi, hoc est Saxones, Iuti et Angli, primum Britonibus interdiu fuere praesidii.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 3:1)
Nam si alicuius probi petitio postulationem tardiorem excluderet probioris, perniciosum esset exemplum et inde magna sequeretur iniquitas.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 8:9)
Sed, si illud immoderate ab aliquo fiat, coram Deo et omni homine tam laicis quam clericis constat esse perniciosum et omnimoda reprehensione dignissimum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 26:18)
Immo etsi quando meretricem contingat amare, eius tamen amorem perniciosum constat esse hominibus, quia familiarem cum meretricibus conversationem habere ab omni sapientia reprobatur, et cuiuslibet inde fama supprimitur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 12장: 창녀의 사랑 1:3)
Si igitur his omnibus post dimissam amicitiam impetaris, quamdiu tolerabilia fuerint, ferenda sunt;
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 2:22)
benefaciens ei qui sibi quod perniciosum est machinatur.
(DE AMICITIA, CAPUT XVI. De laesione eorum qui diligendi sunt. 2:9)
Porro si patri, si patriae, si civibus, si subditis, si amicis inventus fuerit perniciosus, statim familiaritatis rumpendum est vinculum, nec unius amor perditioni multitudinis praeferatur.
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 2:2)
"Tolerabiliora enim sunt amici vulnera, quam adulantium oscula" (Prov.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:21)
In altero enim turpis impudentia, in altero tolerabilis verecundia spem futurae correctionis ostendit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 7:11)
Novo denique perniciosoque exemplo, idem Gallus ausus est inire flagitium grave, quod Romae cum ultimo dedecore temptasse aliquando dicitur Gallienus, et adhibitis paucis clam ferro succinctis, vesperi per tabernas palabatur et compita, quaeritando Graeco sermone, cuius erat impendio gnarus, quid de Caesare quisque sentiret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 1장 9:1)
Hactenus de natione perniciosa.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 4장 7:1)
Primo ut Martis ambigua declinentur, dein ut auxiliatores pro adversariis adsciscamus, quod pollicentur, tum autem ut incruenti mitigemus ferociae flatus, perniciosos saepe provinciis, postremo id reputantes, quod non ille hostis vincitur solus, qui cadit in acie, pondere armorum oppressus et virium, sed multo tutius etiam tuba tacente, sub iugum mittitur voluntarius, qui sentit expertus, nec fortitudinem in rebelles nec lenitatem in supplices animos abesse Romanis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 14:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION