라틴어 문장 검색

Evolutis autem multis diebus, mortua est filia Sue uxor Iudae. Qui, post luctum consolatione suscepta, ascendebat ad tonsores ovium suarum ipse et Hiras amicus suus Odollamites in Thamnam.
오랜 세월이 흐른 뒤에 수아의 딸, 유다의 아내가 죽었다. 애도 기간이 지나자, 유다는 아둘람 사람인 친구 히라와 함께 팀나로 자기 양들의 털을 깎는 이들에게 올라갔다. (불가타 성경, 창세기, 38장12)
At illa dormire eum fecit super genua sua vocavitque tonsorem et fecit radere septem crines eius et coepit humiliare eum; statim enim ab eo fortitudo discessit.
들릴라는 삼손을 무릎에 뉘어 잠들게 하고 나서, 사람 하나를 불러 일곱 가닥으로 땋은 그의 머리털을 깎게 하였다. 그러자 삼손은 허약해지기 시작하더니, 힘이 빠져나가 버렸다. (불가타 성경, 판관기, 16장19)
Et nunc audivi quod tonsores essent apud te. Pastores autem tui erant nobiscum in deserto; numquam eis molesti fuimus, nec aliquando defuit eis quidquam de grege omni tempore, quo fuerunt nobiscum in Carmel.
댁이 지금 양털을 깎는다는 말을 듣고 왔습니다. 댁의 목자들이 우리와 함께 있는 동안, 우리는 그들을 괴롭힌 적이 없습니다. 카르멜에 있는 동안 내내 그들은 아무것도 잃지 않았습니다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 25장7)
Tollam ergo panes meos et aquas meas et carnes pecorum, quae occidi, tonsoribus meis et dabo viris, quos nescio unde sint? ".
그러니 내가 어찌 빵과 물, 그리고 털을 깎는 내 일꾼들에게 주려고 잡은 고기를 가져다가, 어디서 왔는지도 모르는 자들에게 주겠느냐?” (불가타 성경, 사무엘기 상권, 25장11)
Et accepit soleas in pedes suos et imposuit periscelides et dextralia et anulos et inaures et omnem ornatum suum et composuit se nimis in seductionem oculorum virorum, quicumque viderent eam.
또 발에는 신발을 신고 발찌를 두른 다음, 팔찌와 반지와 귀걸이와 그 밖의 모든 패물을 찼다. 이렇게 유딧은 자기를 보는 모든 남자의 눈을 호리려고 한껏 몸치장을 하였다. (불가타 성경, 유딧기, 10장4)
Lippis namque videtur omnibus atque patere tonsoribus, quod nec sanguinis generositas nec decora multum species pertinet ad amoris emittendam sagittam, sed amor est ille solus, qui hominum ad amandum corda compellit, et saepius ipsos instanter cogit amantes alienigenae mulieris amorem exigere, id est ordinis et formae nullatenus aequalitate servata.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, D. 귀족남성이 중류층 여성과 나누는 이야기 8:3)
Eunuchos omnes, et tonsores ac coquos palatio expellit Iulianus Aug.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 4장1)
Evenerat eisdem diebus, ut ad demendum imperatoris capillum, tonsor venire praeceptus, introiret quidam ambitiose vestitus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 4장 9:1)
Quo viso Iulianus obstipuit, et Ego inquit non rationalem iussi, sed tonsorem acciri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 4장 9:2)
"quos me sedulo furtimque colligentem tonsor invenit, et quod alioquin publicitus maleficae disciplinae perinfames sumus, arreptam inclementer increpat:"
(아풀레이우스, 변신, 3권 14:18)
"Sed ecce per plateam dum Barbarus vultu turgido subductisque superciliis incedit iratus ac pone eum Myrmex vinculis obrutus, non quidem coram noxae prehensus, conscientia tamen pessima permixtus, lacrimis uberibus ac postremis lamentationibus inefficacem commovet miserationem, opportune Philesitherus occurrens, quamquam diverso quodam negotio destinatos, rei pentina tamen facie permotus, non enim deterritus, recolens festinationis suae delictum et cetera consequenter suspicatus sagaciter, extemplo sumpta familiari constantia, dimotis servulis invadit cum summo clamore Myrmecem pugnisque malas eius dementer obtundens, At te inquit Nequissimum et periurum caput, dominus iste tuus et cuncta caeli numina, quae deierando temere devorasti, pessimum pessime perduint, qui de balneis soleas hesterna die mihi furatus es."
(아풀레이우스, 변신, 9권 17:40)
"Hac opportuna fallacia vigorati iuvenis inductus, immo sublatus et ad credulitatem delapsus Barbarus, postliminio domum regressus, vocato Myrmece soleas illas offerens et ignovit ex animo et uti domino redderet, cui surripuerat, suasit."
(아풀레이우스, 변신, 9권 17:42)
Pedes ambroseos tegebant soleae palmae victricis foliis intextae.
(아풀레이우스, 변신, 11권 4:6)
et scruta quidem ut vendat scrutarius laudat, Praefractam strigilem, soleam inprobus dimidiatam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIV 11:4)
Plerique autem ex his qui audierant requirebant cur soleatos dixisset, qui gallicas, non soleas, haberent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXII 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION