라틴어 문장 검색

Igitur sescentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, siccatae sunt aquae super terram; et aperiens Noe tectum arcae, et ecce aspexit viditque quod exsiccata erat superficies terrae.
노아가 육백한 살이 되던 해, 첫째 달 초하룻날에 땅의 물이 말랐다. 노아가 방주 뚜껑을 열고 내다보니 과연 땅바닥이 말라 있었다. (불가타 성경, 창세기, 8장13)
Sin autem obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino, spicas tostas igni et grana fracta farris recentis offeres in sacrificium primarum frugum tuarum
너희가 주님에게 맏물 제물을 바치려면, 이삭을 불에 볶아 굵게 빻은 햇곡식을 너희의 맏물 제물로 바쳐야 한다. (불가타 성경, 레위기, 2장14)
Panem et grana tosta farrem recentem non comedetis ex segete usque ad diem, qua offeretis ex ea munus Deo vestro. Praeceptum est sempiternum generationibus vestris in cunctis habitaculis vestris.
바로 그날이 되기 전에는, 곧 너희가 이렇게 너희 하느님에게 예물을 가져오기 전에는 빵도 볶은 곡식도 풋이삭도 먹지 못한다. 이는 너희가 사는 곳 어디에서나 대대로 지켜야 하는 영원한 규칙이다.’ (불가타 성경, 레위기, 23장14)
Dixit autem Isai ad David filium suum: " Accipe fratribus tuis ephi frumenti tosti et decem panes istos et curre in castra ad fratres tuos.
이사이가 아들 다윗에게 일렀다. “네 형들에게 이 볶은 밀 한 에파와 빵 열 덩이를 가져다주어라. 진영으로 뛰어가서 네 형들에게 주어라. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 17장17)
Festinavit igitur Abigail et tulit ducentos panes et duos utres vini et quinque arietes coctos et quinque sata frumenti tosti et centum ligaturas uvae passae et ducentas massas caricarum et imposuit super asinos.
아비가일은 빵 이백 덩이, 술 두 부대, 요리한 양 다섯 마리, 볶은 밀 다섯 스아, 건포도 백 뭉치, 말린 무화과 과자 이백 개를 서둘러 마련하여 여러 나귀에 실었다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 25장18)
pro panibus propositionis et farina oblationis et laganis azymorum et pro sartagine et ad torrendum et super omne pondus atque mensuram.
또 제사상에 차려 놓는 빵, 곡식 제물로 바치는 밀가루, 누룩 없는 과자, 구운 예물과 반죽한 예물을 마련하고, 양과 크기를 재는 모든 일도 맡았다. (불가타 성경, 역대기 상권, 23장29)
Et exsiccavit Deus Rubrum mare ante eos
하느님께서는 또 그들 앞에 놓인 홍해의 물을 마르게 하시고, (불가타 성경, 유딧기, 5장13)
Et increpuit mare Rubrum, et exsiccatum est et deduxit eos in abyssis sicut in deserto.
갈대 바다를 꾸짖으시어 물이 마르자 그들이 깊은 바다를 사막인 양 걸어가게 하셨다. (불가타 성경, 시편, 106장9)
Animus gaudens aetatem floridam facit, spiritus tristis exsiccat ossa.
즐거운 마음은 건강을 좋게 하고 기가 꺾인 정신은 뼈를 말린다. (불가타 성경, 잠언, 17장22)
Et exsiccabit Dominus linguam maris Aegypti et levabit manum suam super flumen in fortitudine spiritus sui et percutiet illud in septem rivos, ita ut transire faciat eos calceatos.
주님께서는 이집트 바다의 물목을 말리시고 당신 폭풍의 위력을 떨치시며 강 위로 당신의 손을 휘두르시고 그것을 일곱 개울로 쪼개 놓으시어 신을 신은 채 건너가게 하시리라. (불가타 성경, 이사야서, 11장15)
Ego fodi et bibi aquam alienam et exsiccavi vestigio pedis mei omnes rivos Aegypti".
나는 우물을 파서 물을 마셨으며 내 발바닥으로 이집트의 모든 강을 말려 버렸다.’ (불가타 성경, 이사야서, 37장25)
exsiccatum est fenum, et cecidit flos, quia spiritus Domini sufflavit in eo. Vere fenum est populus.
주님의 입김이 그 위로 불어오면 풀은 마르고 꽃은 시든다. 진정 이 백성은 풀에 지나지 않는다. (불가타 성경, 이사야서, 40장7)
Exsiccatum est fenum, et cecidit flos; verbum autem Dei nostri manet in aeternum.
풀은 마르고 꽃은 시들지만 우리 하느님의 말씀은 영원히 서 있으리라.” (불가타 성경, 이사야서, 40장8)
Desertos faciam montes et colles et omne gramen eorum exsiccabo; et ponam flumina in insulas et stagna arefaciam.
나는 산과 언덕들을 황폐하게 하고 그 초목들을 모두 메마르게 하리라. 강들을 땅으로 만들고 못들을 메마르게 하리라. (불가타 성경, 이사야서, 42장15)
Cur veni, et non erat vir, vocavi, et non erat qui responderet? Numquid abbreviata est manus mea, ut non possim redimere? Aut non est in me virtus ad liberandum? Ecce in increpatione mea exsiccabo mare, ponam flumina in siccum; computrescent pisces sine aqua et morientur in siti.
내가 왔을 때 왜 아무도 없었느냐? 내가 불렀을 때 왜 아무도 대답하지 않았느냐? 내 손이 너무 짧아 구해 낼 수가 없다는 말이냐? 아니면 내가 힘이 없어 구원할 수가 없다는 말이냐? 보라, 나는 호령 한마디로 바다를 말리고 강들을 광야로 만든다. 물고기들은 물이 없어 썩어 가고 목말라 죽어 간다. (불가타 성경, 이사야서, 50장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION