라틴어 문장 검색

fel draconum vinum eorum et venenum aspidum insanabile.
그들의 포도주는 뱀의 독 독사의 무서운 독이다. (불가타 성경, 신명기, 32장33)
Panis eius in visceribus illius vertetur in fel aspidum intrinsecus.
그의 음식은 내장 속에서 썩어 배 속에서 살무사의 독으로 변한다네. (불가타 성경, 욥기, 20장14)
Venenum aspidum sugebat, et occidet eum lingua viperae.
그는 살무사의 독기를 빨고 독사의 혀가 그를 죽여 (불가타 성경, 욥기, 20장16)
Venenum illis in similitudinem serpentis sicut aspidis surdae et obturantis aures suas,
그들은 뱀과 같은 독을 지녔다. 제 귀를 틀어막아 귀먹은 독사처럼. (불가타 성경, 시편, 58장5)
Super aspidem et basiliscum ambulabi et conculcabis leonem et draconem.
너는 사자와 독사 위를 거닐고 힘센 사자와 용을 짓밟으리라. (불가타 성경, 시편, 91장13)
Acuerunt linguas suas sicut serpentis, venenum aspidum sub labiis eorum.
뱀처럼 혀를 벼리고 살무사의 독을 입술 밑에 품습니다. 셀라 (불가타 성경, 시편, 140장4)
Et ludet infans ab ubere super foramine aspidis; et in cavernam reguli, qui ablactatus fuerit, manum suam mittet.
젖먹이가 독사 굴 위에서 장난하며 젖 떨어진 아이가 살무사 굴에 손을 디밀리라. (불가타 성경, 이사야서, 11장8)
Ova aspidum rumpunt et telas araneae texunt; qui comederit de ovis eorum, morietur, et, quod fractum est, erumpet in regulum.
그들은 독사의 알을 까고 거미줄을 친다. 그 알을 먹는 자는 죽고 알이 깨지면 독사가 나온다. (불가타 성경, 이사야서, 59장5)
Et iratus dominus eius tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum.
그러고 나서 화가 난 주인은 그를 고문 형리에게 넘겨 빚진 것을 다 갚게 하였다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 18장34)
Sepulcrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant, venenum aspidum sub labiis eorum,
그들 목구멍은 열린 무덤, 혀로는 사람을 속이고 입술 밑에는 살무사의 독을 품는다. (불가타 성경, 로마 신자들에게 보낸 서간, 3장13)
Quapropter, rex, dimidium animae meae, nisi fugae praesidio aut deditionis infausto patrocinio praecaveas, hic statim aderunt tortores quorum nefando obsequio poenas lues."
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 10:9)
Plaga certe dolosa, plaga serpentis et aspidis mortifera:
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 2:14)
Sed mulier [0682B] quaedam, quae a Christianis in prima apprehensione civitatis capta graviter torquebatur pro danda pecunia, tandem nimium anxiata, et in articulo mortis posita, in hunc modum tortoribus suis locuta est:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 28:3)
sepulchrumpatens est guttur eorum linguis suis dolose agebant venenum aspidum sublabiis eorum;
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 30:23)
Cumque omni ex latere armorum et operum beluarumque molibus urgeremur, per scorpionum ferreas fundas e propugnaculis subinde rotundi lapides iacti, dissolutis turrium coagmentis, ballistas earumque tortores ita fudere praecipites, ut quidam citra vulnerum noxas, alii obtriti magnitudine ponderum interirent, elephantis vi magna propulsis, quos flammis coniectis undique circumnexos, iam corporibus tactis, gradientesque retrosus regere magistri non poterant, postque exustis operibus, nulla quies certaminibus data.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 7장 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION