라틴어 문장 검색

iam hinc, unde coeperit, quibus constet, quo quaeque in ea modo invenienda atque tractanda sint, exsequar;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 4:2)
ego te dehinc ut merita es de me et mea re tractare exsequar, quom tu med ut meritus sum non tractas atque eicis domo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 38)
neque enim ea demum, quae ad docendum pertinent, exsecuti sumus, verum etiam motus animorum tractavimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 2:2)
sed prius de dissimilibus, ex quibus infirmissimum quidque primum tractari oportet, ideo quod quasdam quaestiones exsecuti donate solemus et concedere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 24:3)
In tractando per alios cautius et melius fuerit eos eligere qui simplicioris sunt ingenii, quos probabile est illa quae in mandatis habent executuros et successum rei fideliter narraturos, quam eos qui ex aliorum negotiis aliquid in se honoris aut utilitatis transferre callidi sunt, atque ea quae referent verbis emollient ut impense placeant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLV. [ = English XLVII] DE NEGOTIATIONE 1:6)
et ait Dominus ad David patrem meum: "Quod cogitasti in corde tuo aedificare domum nomini meo, bene fecisti hoc ipsum mente tractans;
그러나 주님께서는 나의 아버지 다윗에게 말씀하셨소. ‘네가 내 이름을 위한 집을 지으려는 마음을 품었으니, 그런 마음을 품은 것은 잘한 일이다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 8장18)
nam Levi et Beniamin non numeravit in medio eorum, eo quod invitus exequeretur regis imperium.
그러나 요압은 임금의 명령이 역겨워 레위와 벤야민 지파는 그들 가운데에 포함시키지 않았다. (불가타 성경, 역대기 상권, 21장6)
At ille reliquit consilium senum et cum iuvenibus tractare coepit, qui cum eo nutriti fuerant et erant in comitatu illius.
그러나 임금은 원로들이 내놓은 의견을 버리고, 그 대신 자기와 함께 자란 젊은이들로서 자기를 받드는 자들과 의논하면서, (불가타 성경, 역대기 하권, 10장8)
Igitur Thathanai dux regionis trans flumen et duces et consiliarii eius, secundum quod praeceperat Darius rex, sic diligenter exsecuti sunt.
그래서 유프라테스 서부 지방관 타트나이와 스타르 보즈나이와 그 동료들은 다리우스가 내려보낸 지시대로 어김없이 시행하였다. (불가타 성경, 에즈라기, 6장13)
Et ingressus sum domum Semeiae filii Dalaiae filii Meetabel, ubi erat detentus. Qui ait: " Tractemus nobiscum in domo Dei, in medio templi, et claudamus portas aedis, quia venturi sunt, ut interficiant te; utique nocte venturi sunt ad occidendum te".
나는 들라야의 아들이며 므헤타브엘의 손자인 스마야의 집으로 갔다. 외출할 수 없는 몸이었던 그는 이렇게 말하였다. “하느님의 집에서, 성전 안에서 우리 함께 만납시다. 그들이 당신을 죽이러 올 터이니 성전 문들을 닫아겁시다. 그들은 밤에 당신을 죽이러 옵니다.” (불가타 성경, 느헤미야기, 6장10)
Cogitationes consiliis firmantur, et dispensationibus tractanda sunt bella.
계획은 협의로 이루어진다. 전쟁은 현명한 지휘로 수행하여라. (불가타 성경, 잠언, 20장18)
Causam tuam tracta cum amico tuo et secretum extranei ne reveles,
이웃과 다툴 일이 있으면 다투되 남의 비밀은 들추지 마라. (불가타 성경, 잠언, 25장9)
Labiis suis se dissimulabit inimicus, cum in corde tractaverit dolos:
앙심을 품은 자는 입술로는 시치미를 떼면서 속으로는 속임수를 품는다. (불가타 성경, 잠언, 26장24)
Tractavi in corde meo detinere in vino carnem meam, cum cor meum duceretur in sapientia, et amplecti stultitiam, donec viderem quid esset utile filiis hominum, ut faciant sub sole paucis diebus vitae suae.
나는 인간의 아들들이 한정된 생애 동안 하늘 아래에서 할 수 있는 것 가운데 무엇이 좋은지 깨치기까지 내 마음이 지혜로 모든 것을 이끌게 하면서 술로 이 몸에 생기를 돋우어 우매함을 알아보리라고 속으로 작정하였다. (불가타 성경, 코헬렛, 2장3)
Quoniam omnia idola nationum deos aestimaverunt, quibus neque oculorum usus est ad videndum, neque nares ad percipiendum spiritum, neque aures ad audiendum, neque digiti manuum ad tractandum, sed et pedes eorum pigri ad ambulandum.
저들은 다른 민족들의 우상들까지 모두 신으로 여겼습니다. 앞을 보려고 눈을 쓸 일이 없고 공기를 들이마실 콧구멍이 없고 소리를 들을 귀가 없고 무엇을 느낄 손가락이 없으며 발은 걷는 데에 쓸모가 없는 우상들을 말입니다. (불가타 성경, 지혜서, 15장15)

SEARCH

MENU NAVIGATION