라틴어 문장 검색

"Pentecoste cenae mutantur in prandia, quo et traditioni ecclesiasticae satisfiat et ventrem cibo non onerent duplicato."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:107)
Loquatur, obsecro, uice mea discipulus meus Uilfrid presbyter, quia unum ambo sapimus cum ceteris, qui hic adsident, ecclesiasticae traditionis cultoribus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 2:17)
Porro in prouincia Orientalium Anglorum, quae fuerint gesta ecclesiastica, partim ex scriptis uel traditione priorum, partim reuerentissimi abbatis Esi relatione conperimus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, 서문 2:7)
porro Alchfrid magistrum habens eruditionis Christianae Uilfridum uirum doctissimum (nam et Romam prius propter doctrinam ecclesiasticam adierat, et apud Dalfinum archiepiscopum Galliarum Lugdoni multum temporis egerat, a quo etiam tonsurae ecclesiasticae coronam susceperat), huius doctrinam omnibus Scottorum traditionibus iure praeferendam sciebat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 1:10)
Haec de historia ecclesiastica Brittaniarum, et maxime gentis Anglorum, prout uel ex litteris antiquorum, uel ex traditione maiorum, uel ex mea ipse cognitione scire potui, Domino adiuuante digessi Baeda famulus Christi, et presbyter monasterii beatorum apostolorum Petri et Pauli, quod est ad Uiuraemuda, et Ingyruum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIV. 3:2)
" Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? Non enim lavant manus suas, cum panem manducant ".
“어째서 선생님의 제자들은 조상들의 전통을 어깁니까? 그들은 음식을 먹을 때에 손을 씻지 않습니다.” (불가타 성경, 마태오 복음서, 15장2)
Ipse autem respondens ait illis: " Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram?
예수님께서 그들에게 대답하셨다. “너희는 또 어째서 너희의 전통 때문에 하느님의 계명을 어기느냐? (불가타 성경, 마태오 복음서, 15장3)
non honorificabit patrem suum"; et irritum fecistis verbum Dei propter traditionem vestram.
아버지를 공경하지 않아도 된다고 한다. 너희는 이렇게 너희의 전통으로 하느님의 말씀을 폐기하는 것이다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 15장6)
?pharisaei enim et omnes Iudaei, nisi pugillo lavent manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum;
본디 바리사이뿐만 아니라 모든 유다인은 조상들의 전통을 지켜, 한 움큼의 물로 손을 씻지 않고서는 음식을 먹지 않으며, (불가타 성경, 마르코 복음서, 7장3)
et interrogant eum pharisaei et scribae: " Quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem? ".
그래서 바리사이들과 율법 학자들이 예수님께 물었다. “어째서 선생님의 제자들은 조상들의 전통을 따르지 않고, 더러운 손으로 음식을 먹습니까?” (불가타 성경, 마르코 복음서, 7장5)
Relinquentes mandatum Dei tenetis traditionem hominum ".
너희는 하느님의 계명을 버리고 사람의 전통을 지키는 것이다.” (불가타 성경, 마르코 복음서, 7장8)
Et dicebat illis: " Bene irritum facitis praeceptum Dei, ut traditionem vestram servetis.
또 이어서 그들에게 말씀하셨다. “너희는 너희의 전통을 고수하려고 하느님의 계명을 잘도 저버린다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 7장9)
rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis; et similia huiusmodi multa facitis ".
너희는 이렇게 너희가 전하는 전통으로 하느님의 말씀을 폐기하는 것이다. 너희는 이런 짓들을 많이 한다.” (불가타 성경, 마르코 복음서, 7장13)
Laudo autem vos quod omnia mei memores estis et, sicut tradidi vobis, traditiones meas tenetis.
나는 여러분을 칭찬합니다. 여러분이 모든 일에서 나를 기억하고 또 내가 전한 전통을 그대로 유지하고 있기 때문입니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 첫째 서간, 11장2)
et proficiebam in Iudaismo supra multos coaetaneos in genere meo, abundantius aemulator exsistens paternarum mearum traditionum.
유다교를 신봉하는 일에서도 동족인 내 또래의 많은 사람들보다 앞서 있었고, 내 조상들의 전통을 지키는 일에도 훨씬 더 열심이었습니다. (불가타 성경, 갈라티아 신자들에게 보낸 서간, 1장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION