라틴어 문장 검색

Iam enim hiems transiit, imber abiit et recessit.
자, 이제 겨울은 지나고 장마는 걷혔다오. (불가타 성경, 아가, 2장11)
manibus manes sunt animae illo tempore, quo de aliis recedentes corporibus necdum in alia transierunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 634)
De quibus Tankradus et Baldewinus, frater ducis Godefridi, cum suis recedentes, per medias valles Ozellis transibant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 6:3)
Magna esse haec existimas, quae relicturus es, et cum proposuisti tibi illam securitatem, ad quam transiturus es, retinet te huius vitae, a qua recessurus es, fulgor tamquam in sordida et obscura casurum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 1:7)
Praeterea, cum sapienti rem publicam ipso dignam dedimus, id est mundum, non est extra rem publicam, etiam si recesserit, immo fortasse relicto uno angulo in maiora atque ampliora transit et caelo inpositus intellegit, cum sellam aut tribunal ascenderet, quam humili loco sederit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 2:2)
Quibus rebus cognitis proficiscitur ad auxilium Duratio ferendum. At Dumnacus adventu Fabi cognito desperata salute, si tempore eodem coactus esset et Romanum externum sustinere hostem et respicere ac timere oppidanos, repente ex eo loco cum copiis recedit nec se satis tutum fore arbitratur, nisi flumine Ligeri, quod erat ponte propter magnitudinem transeundum, copias traduxisset.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 28장2)
Et transibunt per mare angustiae, et percutiet in mari fluctus, et exiccabuntur omnia profunda fluminis; et humiliabitur superbia Assyriae, et sceptrum Aegypti recedet.
(불가타 성경, 즈카르야서, 10장11)
recedent eaedem versus Medii partes omnes quiescentes, tam laterales KL & NO, quam anteriores PQ, eoque pacto motus omnis, quam primum per foramen BC transiit, dilatari incipiet, & abinde tanquam a principio & centro in partes omnes directe propagari. Q. E. D.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 11:5)
Cumque transissent septem dies, aquae diluvii inundaverunt super terram.
이레가 지나자 땅에 홍수가 났다. (불가타 성경, 창세기, 7장10)
Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noe fenestram arcae, quam fecerat, dimisit corvum;
사십 일이 지난 뒤에 노아는 자기가 만든 방주의 창을 열고 (불가타 성경, 창세기, 8장6)
Nonne universa terra coram te est? Recede a me, obsecro: si ad sinistram ieris, ego dexteram tenebo; si tu dexteram elegeris, ego ad sinistram pergam".
온 땅이 네 앞에 펼쳐져 있지 않느냐? 내게서 갈라져 나가라. 네가 왼쪽으로 가면 나는 오른쪽으로 가고, 네가 오른쪽으로 가면 나는 왼쪽으로 가겠다.” (불가타 성경, 창세기, 13장9)
Elegitque sibi Lot omnem regionem circa Iordanem et recessit ad orientem; divisique sunt alterutrum a fratre suo.
롯은 요르단의 온 들판을 제 몫으로 선택하고 동쪽으로 옮겨 갔다. 이렇게 두 사람은 서로 갈라지게 되었다. (불가타 성경, 창세기, 13장11)
Duodecim annis servierant Chodorlahomor et tertio decimo anno recesserunt ab eo.
이들은 십이 년 동안 크도를라오메르를 섬기다가, 십삼 년째 되는 해에 반란을 일으켰던 것이다. (불가타 성경, 창세기, 14장4)
Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans et lampas ignis transiens inter divisiones illas.
해가 지고 어둠이 깔리자, 연기 뿜는 화덕과 타오르는 횃불이 그 쪼개 놓은 짐승들 사이로 지나갔다. (불가타 성경, 창세기, 15장17)
et dixit: "Domine mi, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum;
말하였다. “나리, 제가 나리 눈에 든다면, 부디 이 종을 그냥 지나치지 마십시오. (불가타 성경, 창세기, 18장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION