라틴어 문장 검색

sed cum ex eo, quia quasi committeret contra legem 'quo quis iudicio circumveniretur,' saepe ipse in iudicium vocaretur, orationes aliis destitisse scribere totumque se ad artes componendas transtulisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 12장 4:4)
superesse nimirum adhuc magnum inventorum cumulum, qui non solum ex operationibus incognitis eruendis, sed et ex jam cognitis transferendis et componendis et applicandis, per eam quam diximus Experientiam Literatam, deduci possit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 267:4)
Post versus ab aliis vel ex integro vel ex parte translatos vel quaedam immutando verba tamquam fuco alio tinctos nunc locos locis conponere sedet animo, ut unde formati sint quasi de speculo cognoscas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 1:1)
licet tamen praecogitare plura et animum ad omnes casus componere, idque est tutius stilo, quo facilius et omittitur cogitatio et transfertur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 164:1)
neque enim possunt carmina, quamuis optime conposita, ex alia in aliam linguam ad uerbum sine detrimento sui decoris ac dignitatis transferri.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXII [XXIV]. 1:17)
et venerunt ad locum, quem ostenderat ei Deus, in quo aedificavit Abraham altare et desuper ligna composuit. Cumque colligasset Isaac filium suum, posuit eum in altari super struem lignorum
그들이 하느님께서 아브라함에게 말씀하신 곳에 다다르자, 아브라함은 그곳에 제단을 쌓고 장작을 얹어 놓았다. 그러고 나서 아들 이사악을 묶어 제단 장작 위에 올려놓았다. (불가타 성경, 창세기, 22장9)
Videns autem Ioseph quod posuisset pater suus dexteram manum super caput Ephraim, graviter accepit et apprehensam manum patris levare conatus est de capite Ephraim et transferre super caput Manasse.
요셉은 아버지가 오른손을 에프라임의 머리 위에 얹은 것을 보고는 못마땅하게 여겨, 아버지의 손을 잡아 에프라임의 머리에서 므나쎄의 머리로 옮기려 하였다. (불가타 성경, 창세기, 48장17)
Et adolebit incensum super eo Aaron suave fragrans mane. Quando componet lucernas, incendet illud;
아론은 그 제단 위에다 향기로운 향을 피우는데, 아침마다 등을 손질할 때 피워야 하고, (불가타 성경, 탈출기, 30장7)
Homo quicumque tale composuerit et dederit ex eo super alienum, exterminabitur de populo suo ".
그와 같이 섞어 만들거나 속인에게 발라 주는 사람은 자기 백성에게서 잘려 나갈 것이다.’” (불가타 성경, 탈출기, 30장33)
aromataque et oleum ad luminaria concinnanda et ad praeparandum unguentum ac thymiama odoris suavissimi componendum.
향료와 등잔 기름, 성별 기름과 향기로운 향에 넣을 향료를 가져왔다. (불가타 성경, 탈출기, 35장28)
Composuit et oleum ad sanctificationis unguentum et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii.
그는 향을 만드는 법에 따라 거룩한 성별 기름과 향기롭고 순수한 향을 만들었다. (불가타 성경, 탈출기, 37장29)
quas si alterius tribus homines uxores acceperint, sequetur possessio sua, et translata ad aliam tribum de nostra hereditate minuetur.
그런데 그들이 이스라엘 자손들 가운데 다른 지파 사람들에게 시집가게 되면, 그들의 상속 재산은 우리 조상들의 상속 재산에서 떨어져 나가, 그들이 시집간 지파의 상속 재산에 보태질 것입니다. 그러면 우리 상속 재산의 몫이 떨어져 나가게 되는 것입니다. (불가타 성경, 민수기, 36장3)
Non transferes terminos proximi tui, quos fixerunt priores in possessione tua, quam acceperis in terra, quam Dominus Deus tuus dabit tibi possidendam.
“너희는 주 너희 하느님께서 너희에게 차지하라고 주시는 땅에서, 너희가 물려받을 너희 상속지에 선조들이 정해 놓은 이웃의 경계를 밀어내서는 안 된다.” (불가타 성경, 신명기, 19장14)
"Maledictus, qui transfert terminos proximi sui". Et dicet omnis populus: "Amen".
‘이웃의 경계를 밀어내는 자는 저주를 받는다.’ 하면, 온 백성은 ‘아멘.’ 하고 말해야 한다. (불가타 성경, 신명기, 27장17)
Et vocavit puerum Ichabod dicens: " Translata est gloria de Israel! ", quia capta est arca Dei et pro socero suo et pro viro suo.
“영광이 이스라엘에서 떠났구나.” 하면서, 아이를 이카봇이라 하였다. 하느님의 궤를 빼앗기고 시아버지와 남편마저 죽었기 때문이다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 4장21)

SEARCH

MENU NAVIGATION