라틴어 문장 검색

Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor eius a facie Domini Dei in medio ligni paradisi.
그들은 주 하느님께서 저녁 산들바람 속에 동산을 거니시는 소리를 들었다. 사람과 그 아내는 주 하느님 앞을 피하여 동산 나무 사이에 숨었다. (불가타 성경, 창세기, 3장8)
Neque trans mare positum, ut causeris et dicas: "Quis nobis transfretare poterit mare et illud ad nos usque deferre, ut possimus audire et facere quod praeceptum est?".
또 그것은 바다 건너편에 있지도 않다. 그러니 ‘누가 바다 저쪽으로 건너가서 그것을 가져다가 우리에게 들려주리오? 그러면 우리가 실천할 터인데.’ 하고 말할 필요도 없다. (불가타 성경, 신명기, 30장13)
Et factum est vespere, ut surgeret David de strato suo et deambularet in solario domus regiae. Viditque de solario mulierem se lavantem; erat autem mulier pulchra valde.
저녁때에 다윗은 잠자리에서 일어나 왕궁의 옥상을 거닐다가, 한 여인이 목욕하는 것을 옥상에서 내려다보게 되었다. 그 여인은 매우 아름다웠다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 11장2)
At ille reversus deambulavit in domo semel huc et illuc et ascendit et incubuit super eum, et sternutavit puer septies aperuitque oculos.
엘리사는 내려와서 집 안을 이곳저곳 한 번씩 걷더니, 다시 침상에 올라가 아이 위에 몸을 수그렸다. 그러자 아이가 재채기를 일곱 번 하고는 눈을 떴다. (불가타 성경, 열왕기 하권, 4장35)
Obstupescite, qui habitatis in insula; negotiatores Sidonis transfretantes mare repleverunt te.
바닷가 주민들아 시돈의 상인들아, 입을 다물어라. 너의 대리인들이 큰 바다를 오가곤 하였다. (불가타 성경, 이사야서, 23장2)
et dixit: " Non adicies ultra ut glorieris, violata virgo filia Sidonis; in Cetthim consurgens transfreta: ibi quoque non erit requies tibi ".
그리고 말씀하셨다. “짓밟힌 여자, 처녀 딸 시돈아 네가 다시는 기뻐 뛰지 못하리라. 일어나 키팀으로 건너가 보아라. 거기에서도 편안하지 못하리라.” (불가타 성경, 이사야서, 23장12)
Post finem mensium duodecim in palatio regni Babylonis deambulabat;
열두 달이 지난 뒤, 임금은 바빌론에 있는 왕궁 옥상을 거닐면서 (불가타 성경, 다니엘서, 4장26)
Cum autem populus revertisset per meridiem, ingrediebatur Susanna et deambulabat in pomerio viri sui.
한낮에 사람들이 떠나고 나면, 수산나는 남편의 정원에 들어가 거닐곤 하였다. (불가타 성경, 다니엘서, 13장7)
Et videbant eam duo senes cotidie ingredientem et deambulantem et facti sunt in concupiscentia eius
그렇게 그곳에 들어가 거니는 수산나를 매일 눈여겨본 그 두 원로는 수산나에게 음욕을 품게 되었다. (불가타 성경, 다니엘서, 13장8)
Et dixerunt presbyteri: " Cum deambularemus in pomerio soli, ingressa est haec cum duabus puellis et clausit ostia pomerii et dimisit puellas;
그 두 원로는 이렇게 말하였다. “우리가 단둘이서 정원을 거닐고 있을 때, 이 여자가 여종 둘을 데리고 정원으로 들어가더니, 정원 문들을 닫아걸고서는 여종들을 내보냈소. (불가타 성경, 다니엘서, 13장36)
Et ascendens in naviculam transfretavit et venit in civita tem suam.
예수님께서는 배에 오르시어 호수를 건너 당신께서 사시는 고을로 가셨다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 9장1)
Factum est autem in una dierum, et ipse ascendit in navem et discipuli eius, et ait ad illos: " Transfretemus trans stagnum ". Et ascenderunt.
어느 날 예수님께서 제자들과 함께 배에 오르시어 그들에게, “호수 저쪽으로 건너가자.” 하고 이르시니, 그들이 출발하였다. (불가타 성경, 루카 복음서, 8장22)
et cum invenissemus navem transfretantem in Phoenicen, ascendentes navigavimus.
그리고 페니키아로 건너가는 배를 만나 그것을 타고 떠났다. (불가타 성경, 사도행전, 21장2)
Scio equidem ardorem ejus, scio fidem, quam flammam habeat in pectore superare sexum, oblivisci homines, et divinorum voluminum tympano concrepante Rubrum hujus saeculi mare transfretare.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 17:23)
Quumque viam ignorans errabundus per prata vagarer, undique diligenter aspiciens a longe prospexi multitudinem equitantium infinitam per ipsius pascui deambulantem extremitates.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 19:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION