라틴어 문장 검색

Levavit Abraham oculos suos viditque arietem unum inter vepres haerentem cornibus; quem assumens obtulit holocaustum pro filio.
아브라함이 눈을 들어 보니, 덤불에 뿔이 걸린 숫양 한 마리가 있었다. 아브라함은 가서 그 숫양을 끌어와 아들 대신 번제물로 바쳤다. (불가타 성경, 창세기, 22장13)
Securus fuit Moab ab adulescentia sua et requievit in faecibus suis nec transfusus est de vase in vas et in transmigrationem non abiit; idcirco permansit gustus eius in eo, et odor eius non est immutatus.
모압은 어릴 때부터 편안하게 살았으며 찌꺼기가 곱게 가라앉은 포도주 같았다. 아무도 모압을 이 그릇 저 그릇에 옮겨 담지 않았고 포로로 끌고 가지도 않았다. 그리하여 맛이 그대로 남고 향기도 변하지 않았다. (불가타 성경, 예레미야서, 48장11)
vepres vepres hic masculino genere;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4441)
Cum autem hoc tam crudeliter et inconsiderate factum omnes ad quos fama delatum est vehementer arguerent, singuli qui interfuerant a se culpam repellentes in alios transfundebant, adeo ut ipsi quoque emuli nostri id consilio suo factum esse denegarent, et legatus coram omnibus invidiam Francorum super hoc maxime detestaretur.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE COMBUSTIONE IPSIUS LIBRI 4:1)
Tunc enim erit ipse quem diligis tamquam alter tu, si tuam tui in ipsum transfuderis caritatem.
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:19)
Sentiebam quippe meum spiritum transfusum in omnibus, et in me omnium transmigrasse affectum, ut dicerem cum propheta:
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 2:31)
Sic enim conformari sibi debent amici, ut statim cum alter alterum viderit, etiam similitudo vultus unius in alterum transfundatur;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:45)
cum haec amicitia ad quam hic paucos admittimus, transfundetur in omnes, et ab omnibus refundetur in Deum, cum Deus fuerit omnia in omnibus.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 3:17)
Quorum mens, humili liuoris lesa ueneno, In genus humanum uirus transfundit, ut ipsum Consimili sanie morboque laboret eodem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 18:2)
Post Racionis opes et tantum munus, Honestas Thesaurum reserat proprium iuuenemque suarum Custodem decernit opum, deponit in illo Quidquid habet, ius omne boni transfundit in illum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 10:1)
Walterus vero de Bretoil, filius Walramni, et Godefridus Burel, magister peditum, inter vepres et dumeta fuga elapsi, per angustam semitam, qua tota manus subtracta a praelio et in unum collecta habebatur, reversi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 44:2)
Qui [0475D] assumptis quatuor millibus electorum militum, per pontem praedictum ab urbe egressi, viros praedictos, ductores exercitus, per notas sibi semitas insecuti sunt, hoc magno exercitu ignorante, in montanis insidias ponentes inter vepres et fruteta, quousque missi principes a portu maris repedarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 126:6)
Post haec peregrinis famis angustia, prout audivistis et multo * amplius, coactis, nec aditum aliquem reperientibus ad inferendos vel acquirendos cibos, prae obsidione undique constituta, quidam de humili vulgo vitam periculo destinantes, in magna ambiguitate et formidine clam procedebant ab urbe [0500B] in umbra noctis, ad portum Simeonis, quondam illic in montanis eremitae, descendentes et dato pretio a nautis et mercatoribus victum accipientes, per vepres et fruteta in tenebris ante lucem repedare solebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 72:1)
quia anima vitam corpori tradit, caro autem mortem animae transfundit.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 2:10)
et cum suae naturae nullam rationem habeant, nostrae rationem capessunt, et quodammodo transfusam acquirunt.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 4:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION