라틴어 문장 검색

semper mortificationem Iesu in corpore circumferentes, ut et vita Iesu in corpore nostro manifestetur.
우리는 언제나 예수님의 죽음을 몸에 짊어지고 다닙니다. 우리 몸에서 예수님의 생명도 드러나게 하려는 것입니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 둘째 서간, 4장10)
Qui etiam hoc Verbum alibi apertius demonstrans, non esse verbum audibile, et transitorium, sed intelligibile et permanens, ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 17:26)
Si autem hoc verbum locutionem aliquam Dei transitoriam appellant, sicut et verbum hominis, eo videlicet quo scriptum est:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 25:10)
Intelligant igitur, ut dictum est, hoc Verbum Deum, id est Filium Dei, non transitorium verbum, non audibile, sed intellectuale, hoc est ipsam rationem sive sapientiam coaeternam Deo, quam dici convenit omnisapientiam sicut et dicimus omnipotentiam, unde et scriptum est:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 28:3)
XI. Talique exitu crucis mortificationem, quam iugiter in suo corpore rex pertulit, Christi Domini sui secutus vestigia, consummavit.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 13:1)
Cui humano obsequio famulantes satagant illi placere ea munditia, quam ei perpetuo placuisse manifestant membra incorrupta, et, si non possunt virgineo flore pudicitiae, saltem expertae voluptatis iugi mortificatione.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 21:5)
A multis retro temporibus scio in vulgo narratum quod illusiva proverbia, quae veritatis colore nituntur, magis animum provocant auditoris ad iram quam quae transitoriae ac fictitiae proferuntur ambages, et ideo me talia proposuisse poenitet in futurum, quia ipsa vestrum animum concitasse cognosco.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 7:2)
deinde contumelias, quas recenter nunc in ejus praesentia fecissent, scilicet in palatii sui destructione, in proximi sui mortificatione, in leonis sui occisione.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 10:6)
Et recordare eciam omnia mundana transitoria foreatque caduca.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 89:18)
Et ideo ait, "Quis potestin hoc seculo cum mutabile sit aliquid stabile habere, vel quis potestin hac vita aliquid durabile cum sint omnia transitoria habere?"
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 98:17)
Quis potest in saeculoisto, cum mutabile sit, aliquid stabile habere, vel quis potest in hacvita aliquid durabile, cum sint omnia transitoria, habere?
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 189:2)
Huius saeculi divitiae sunt transitoriae sicut hominissompnia dormientis:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 216:2)
Item mortificatio, quae mortis quaedam imitatio est, explicatur, atque a multiplici utilitate similiter commendatur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 1:2)
XXIII, 10), id est, consepeliatur, ut sua vitia deponat, justorum assumat gratiam qui mortificationem Christi in corpore suo atque anima circumferunt.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 4장 4:21)
Mortificatio autem Christi, remissio peccatorum, abolitio criminum, erroris oblivio, assumptio gratiarum est.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 4장 4:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION