라틴어 문장 검색

quattuor milia militum amissa, et legionis secundae signa tria, undecim vexilla socium Latini nominis in potestatem hostium venerunt, et arma multa, quae, quia impedimento fugientibus per silvestres semitas erant, passim iactabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 214:1)
Itaque maluerunt hunc numerum octies multiplicare, et nonaginta dies, qui nascuntur si quadrans cum diebus undecim octies conponatur, inserere in tres menses, ut diximus, distribuendos:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 10:2)
nescio an venerint in manus vestras haec vetera, quae et in antiquariorum bibliothecis adhuc manent et cum maxime a Muciano contrahuntur, ac iam undecim, ut opinor, Actorum libris et tribus Epistularum composita et edita sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 37장 2:1)
per tria autem passuum milia partim effosso monte partim exciso canalem absoluit aegre et post undecim annos, quamuis continuis XXX hominum milibus sine intermissione operantibus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 20장 2:2)
Nam et Graeci, cum animadverterent temere se trecentis quinquaginta quattuor diebus ordinasse annum (quoniam appareret de solis cursu, qui trecentis sexaginta quinque diebus et quadrante zodiacum conficit, deesse anno suo undecim dies et quadrantem), intercalares stata ratione commenti sunt, ita ut octavo quoque anno nonaginta dies, ex quibus tres menses tricenum dierum conposuerunt, intercalarent.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 9:1)
Et genuit tres filios: Sem, Cham et Iapheth.
그리고 노아는 아들 셋, 곧 셈과 함과 야펫을 낳았다. (불가타 성경, 창세기, 6장10)
In articulo diei illius ingressus est Noe et Sem et Cham et Iapheth filii eius, uxor illius et tres uxores filiorum eius cum eis in arcam.
바로 그날, 노아는 자기 아들 셈과 함과 야펫, 자기 아내, 그리고 세 며느리와 함께 방주로 들어갔다. (불가타 성경, 창세기, 7장13)
Tres isti filii sunt Noe, et ab his disseminatum est omne hominum genus super universam terram.
이 셋이 노아의 아들인데, 이들에게서 온 땅으로 사람들이 퍼져 나갔다. (불가타 성경, 창세기, 9장19)
Vixitque Arphaxad, postquam genuit Sala, quadringentis tribus annis et genuit filios et filias.
셀라흐를 낳은 뒤, 아르팍삿은 사백삼 년을 살면서 아들딸들을 낳았다. (불가타 성경, 창세기, 11장13)
Vixitque Sala, postquam genuit Heber, quadringentis tribus annis et genuit filios et filias.
에베르를 낳은 뒤, 셀라흐는 사백삼 년을 살면서 아들딸들을 낳았다. (불가타 성경, 창세기, 11장15)
Respondens Dominus: "Sume, inquit, mihi vitulam triennem et capram trimam et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam".
주님께서 그에게 말씀하셨다. “삼 년 된 암송아지 한 마리와 삼 년 된 암염소 한 마리와 삼 년 된 숫양 한 마리, 그리고 산비둘기 한 마리와 어린 집비둘기 한 마리를 나에게 가져오너라.” (불가타 성경, 창세기, 15장9)
Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum. Quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi et adoravit in terram
그가 눈을 들어 보니 자기 앞에 세 사람이 서 있었다. 그는 그들을 보자 천막 어귀에서 달려 나가 그들을 맞으면서 땅에 엎드려 (불가타 성경, 창세기, 18장2)
Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram dixitque: "Accelera, tria sata similae commisce et fac subcinericios panes".
아브라함은 급히 천막으로 들어가 사라에게 말하였다. “빨리 고운 밀가루 세 스아를 가져다 반죽하여 빵을 구우시오.” (불가타 성경, 창세기, 18장6)
Et vidit puteum in agro, tres quoque greges ovium accubantes iuxta eum; nam ex illo adaquabantur pecora, et os eius grandi lapide claudebatur.
그가 보니 들에 우물이 하나 있고, 양 떼 세 무리가 그 곁에 엎드려 있었다. 그것은 가축에게 물을 먹이는 우물인데, 그 우물 위에는 큰 돌이 덮여 있었다. (불가타 성경, 창세기, 29장2)
Concepit tertio et genuit alium filium dixitque: " Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus, eo quod pepererim ei tres filios "; et idcirco appellavit nomen eius Levi.
그는 또 임신하여 아들을 낳고, “내가 이렇게 아들을 셋이나 낳아 주었으니, 이제는 남편이 나에게 매이겠지.” 하고 말하였다. 그리하여 그 이름을 레위라 하였다. (불가타 성경, 창세기, 29장34)

SEARCH

MENU NAVIGATION