라틴어 문장 검색

atquiprimores populi arripuit populumque tributim,scilicet uni aequos virtuti atque eius amicis.
(호라티우스의 풍자, 2권, 01장44)
vide quid narrent, ecquae spes sit denari an cistophoro Pompeiano iaceamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 6 5:2)
quaestores autem, quaeso, num etiam de cistophoro dubitant?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 16 8:12)
, quo ego haec die scripsi, sublatis populo tributim domi suae satis fecerat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 17 8:4)
quin tu huc advolas et invisis illius nostrae rei publicae Germane putavi de nummis ante comitia tributim uno loco divisis palam, inde absolutum Gabinium dictaturam fruere iustitio et omnium rerum licentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 19 2:9)
ego in cistophoro in Asia habeo ad sestertium bis et viciens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 1 4:1)
atqui primores populi arripuit populumque tributim, scilicet uni aequos virtuti atque eius amicis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Fingit se cum Trebatio deliberare utrum a scribendis satyris abstineat. 1:13)
postea totam Italiam fac ut in animo ac memoria tributim discriptam comprensamque habeas, ne quod municipium, coloniam, praefecturam, locum denique Italiae ne quem esse patiare in quo non habeas firmamenti quod satis esse possit, perquiras et investiges homines ex omni regione, eos cognoscas, appetas, confirmes, cures ut in suis vicinitatibus tibi petant et tua causa quasi candidati sint.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 7장 7:3)
est in conviviis, quae fac et abs te et ab amicis tuis concelebrentur et passim et tributim;
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 9장 15:3)
omnium primum, cum velut in controverso iure esset tenerenturne patres plebi scitis, legem centuriatis comitiis tulere ut quod tributim plebes iussisset populum teneret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 602:1)
ab altero consule nihil memorabile gestum, nisi quod legem novo exemplo ad Sutrium in castris tributim de vicensima eorum qui manumitterentur tulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 164:1)
praelata in eo triumpho sunt signa militaria ducenta triginta et argenti infecti tria milia pondo, signati tetrachmum Atticum centum decem tria milia, cistophori ducenta undequinquaginta, vasa argentea caelata multa magnique ponderis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 531:1)
in eo triumpho undequinquaginta coronae aureae translatae sunt, pecunia nequaquam pro specie regii triumphi, tetrachma Attica triginta quattuor milia ducenta, cistophori centum triginta duo milia trecenti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 699:1)
tulit in triumpho signa militaria ducenta viginti quattuor, oppidorum simulacra centum triginta quattuor, eburneos dentes mille ducentos triginta unum, aureas coronas ducentas triginta quattuor, argenti pondo centum triginta septem milia quadringenta viginti, tetrachmum Atticorum ducenta viginti quattuor milia, cistophori trecenta viginti unum milia septuaginta, nummos aureos Philippeos centum quadraginta milia, vasorum
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 707:1)
Manlius coronas aureas ducentas duodecim, argenti pondo ducenta viginti milia, auri pondo duo milia centum tria, tetrachmum Atticum centum viginti septem milia, cistophori ducenta quinquaginta, Philippeorum aureorum nummorum sedecim milia trecentos viginti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 72:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION