라틴어 문장 검색

Atque huic si sequentem tetragonum xvj superponam, tricenaria mihi pyramidis forma producitur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Solidorum generatio numerorum 4:9)
Nam xl denarium tricenario superat, quem si dividas xv fiunt.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum constitutis altrinsecus duobus terminis arithmetica, geometrica et armonica inter eos medietas alternetur: in quo de eorum generationibus 5:5)
Claudius triremis quadriremisque et undeviginti hominum milia armavit, cincto ratibus ambitu, ne vaga effugia forent, ac tamen spatium amplexus ad vim remigii, gubernantium artes, impetus navium et proelio solita.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 56장2)
His incommodis circumdati, nonaginta milliarium iter fecerunt, eoque in spatio conficiendo, dies undeviginti insumpserunt, ut auxiliis expectatis temporis satis ad conveniendum daretur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.70)
Vndeviginti annos natus erat eo tempore, est autem L. Paullo C. Marcello consulibus mortuus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 64장 1:6)
Cum tricenario filio pater patrimonium diuidat.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, abdicandus qui abdicatum fratrem adoptavit.1)
ne tricenario quidem adoptare filio licet;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, abdicandus qui abdicatum fratrem adoptavit.29)
quicquid tricenarius reliquerat, abdicatus abstulerat.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, abdicandus qui abdicatum fratrem adoptavit.35)
censa civium capita centum septendecim milia trecenta undeviginti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 265:4)
hostium plus quinque milia caesa eo die, vivi capti sescenti et signa militaria undeviginti et duo elephanti, quattuor in acie occisi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 620:1)
ad conducendum tres societates aderant hominum undeviginti, quorum duo postulata fuere:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 654:2)
argenti infecti tulit in aerarium decem quattuor milia pondo septingenta triginta duo et signati bigatorum septendecim milia viginti tres et Oscensis argenti centum undeviginti milia quadringentos undequadraginta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 129:1)
tricenariae pondo CLX;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장18)

SEARCH

MENU NAVIGATION