라틴어 문장 검색

primo attenuatum in lunae corniculantis effigiem, deinde in speciem auctum semenstrem, posteaque in integrum restitutum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 3장 1:3)
Per intextam extremitatem et in ipsa eius planitie stellae dispersae coruscabant, earumque media semenstris luna flammeos spirabat ignes:
(아풀레이우스, 변신, 11권 4:1)
Cumque amplissimas copias coegisset quo magis omnia accidentia in ordinem redigeret, eaque veluti superior regeret, illas trifariam divisit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 31:2)
Prior autem trifariam dividitur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 32:6)
Doluisse se, quod populi Romani beneficium sibi per contumeliam ab inimicis extorqueretur, ereptoque semenstri imperio in urbem retraheretur, cuius absentis rationem haberi proximis comitiis populus iussisset.
(카이사르, 내란기, 1권 9:3)
sibique instituit consilia sortiri semenstria, cum quibus de negotiis ad frequentem senatum referendis ante tractaret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 35장 3:2)
ex quibus duos primos iunctim, sequentis per interuallum quarto quemque anno, semenstrem nouissimum, bimenstris ceteros, tertium autem nouo circa principem exemplo in locum demortui suffectus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 14장 1:2)
primum bimenstrem, secundum et nouissimum semenstres, tertium quadrimenstrem;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 14장 1:2)
ille et militiae multis largitur honorem, semenstri digitos vatum circumligat auro:
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII32)
iam intelleges id regnum vix semenstre esse posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 8 13:2)
Eminentius amicus tuus, domine maior, obtulit mihi quas ipse dictasti litteras litteratas et gratiae trifariam renidentis 2 cultu refertas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Aruogasti suo Salutem. 1:1)
ita trifariam re bello bene gesta, de domesticarum rerum eventu nec patribus nec plebi cura decesserat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 338:1)
ita trifariam adortus castra circumvenit et, cum undique instaret, non sustinentes impetum Volscos vallo deturbat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 245:1)
trifariam Romani muniebant, alius exercitus proelio intentus stabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 302:1)
exercitum conscriptum armatumque trifariam divisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 19:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION