라틴어 문장 검색

Tempus autem, quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared, triginta octo annorum fuit, donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris, sicut iuraverat eis Dominus,
우리가 카데스 바르네아를 떠나 제렛 시내를 건너기까지 걸린 기간은 삼십팔 년인데, 그동안에 주님께서 맹세하신 대로 군사들의 한 세대가 모두 진영에서 사라졌다. (불가타 성경, 신명기, 2장14)
Ianitores: filii Sellum, filii Ater, filii Telmon, filii Accub, filii Hatita, filii Sobai, centum triginta octo.
문지기는, 살룸의 자손, 아테르의 자손, 탈몬의 자손, 아쿱의 자손, 하티타의 자손, 소바이의 자손 백삼십팔 명이었다. (불가타 성경, 느헤미야기, 7장45)
Erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua.
거기에는 서른여덟 해나 앓는 사람도 있었다. (불가타 성경, 요한 복음서, 5장5)
Numeratique sunt Levitae a triginta annis et supra, et inventa sunt triginta octo milia virorum.
레위인으로서 서른 살 이상 되는 사람들을 세어 보니, 전체 장정의 수가 삼만 팔천이었다. (불가타 성경, 역대기 상권, 23장3)
Triginta duorum erat annorum, cum regnare coepisset, et octo annis regnavit in Ierusalem.
여호람은 서른두 살에 임금이 되어, 예루살렘에서 여덟 해 동안 다스렸다. (불가타 성경, 열왕기 하권, 8장17)
Triginta duorum annorum fuit, cum regnare coepisset, et octo annis regnavit in Ierusalem. Obiitque nullo relicto desiderio sui; et sepelierunt eum in civitate David, verumtamen non in sepulcro regum.
여호람은 서른두 살에 임금이 되어 예루살렘에서 여덟 해를 다스리고, 애석해하는 이 없이 가고 말았다. 사람들은 그를 다윗 성에 묻기는 하였으나 임금들의 무덤에 묻지는 않았다. (불가타 성경, 역대기 하권, 21장20)
Triginta duorum annorum erat Ioram, cum regnare coepisset, et octo annis regnavit in Ierusalem.
여호람은 서른두 살에 임금이 되어, 예루살렘에서 여덟 해 동안 다스렸다. (불가타 성경, 역대기 하권, 21장5)
Qui habuit quadraginta filios et triginta ex eis nepotes ascendentes super septuaginta pullos asinarum. Et iudicavit Israel octo annis;
그에게는 아들 마흔 명과 손자 서른 명이 있었는데, 그들은 저마다 나귀를 타고 다녔다. 그는 여덟 해 동안 이스라엘의 판관으로 일하였다. (불가타 성경, 판관기, 12장14)
Alterum longe perniciosius, quod tertio quidem die revertitur, ex quadraginta autem et octo horis fere triginta et sex per accessionem occupat (interdum etiam vel minus vel plus), neque ex toto in remissione desistit, sed tantum levius est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 3장11)
Alterum longe perniciosius, quod tertio quidem die reuertitur, ex quadraginta autem et octo horis fere triginta et sex per accessionem occupat (interdum etiam uel minus uel plus), neque ex toto in remissione desistit, sed tantum leuius est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 3장 2:3)
Si primo descensu descripsit arcum digitorum octo, sexdecim, triginta duorum vel sexaginta quatuor, amisit octavam motus partem oscillationibus 69, 35½, 18½, 9-2/3, respective.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 78:11)
hoc statu rerum in Hispania P. Scipio in provinciam venit prorogato post consulatum imperio ab senatu missus cum triginta longis navibus et octo milibus militum magnoque commeatu advecto.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 251:1)
censa civium capita centum triginta septem milia centum octo, minor aliquanto numerus quam qui ante bellum fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 540:1)
tum se haud secus quam viscera secantem sua cum gemitu et lacrimis triginta hominum capitibus expiasse octo milium seu imprudentiam seu noxam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 471:1)
Rex vero et sui camelos triginta tres, equos sexaginta octo, cum praeda et tentoriis multis Jerusalem abduxerunt in laetitia et exsultatione super hac victoria jucundati.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 66:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION