라틴어 문장 검색

Tertium erit trimestre, cuius usus agricolis gratissimus;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 6장 2:2)
semen trimestre, quod dicitur halicastrum, idque pondere et bonitate est praecipuum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 6장 3:4)
Neque enim est ullum, sicut multi crediderunt, natura trimestre semen, quippe idem iactum autumno melius respondet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 8:1)
quamvis sit etiam trimestris faba, quae mense Februario seratur, quinta parte amplius quam matura, sed exiguas paleas nec multam siliquam facit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 9:2)
Veteres itaque rusticos plerumque dicentes audio malle se maturaefabalia quam fructum trimestris.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 9:3)
Quae nos ratio docet sufficere posse iugum bovum tritici centum viginti quinque modiis totidemque leguminum, ut sit in assem autumnalis satio modiorum ducentorum quinquaginta, et posthac nihilo minus conserantur trimestrium modii quinque et septuaginta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 12장 7:3)
Supersunt tamen de anno tres reliqui menses et dies quinque et viginti, quos absumamus aut in satione trimestrium aut in vecturis faeni et pabulorum et stercoris aliorumque utensilium.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 12장 9:5)
rura colit nemo, mollescunt colla iuvencis, non humilis curvis purgatur vinea rastris, non glaebam prono convellit vomere taurus, non falx attenuat frondatorum arboris umbram, squalida desertis robigo infertur aratris.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6413)
frondator id est rusticus [vel quod de floribus nascitur]:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 561)
nam tria genera sunt frondatorum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 562)
frondator, qui arbores amputat, et qui frondibus manipulos facit, hiemis tempore animalibus ad pastum offerendos, et qui manibus vitium folia avellit, quo ardor solis uvam maturiorem reddat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 563)
Falce data frondator erat vitisque putator;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 75:7)
hinc alta sub rupe canet frondator ad auras;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA I. MELIBOEUS, TITYRUS38)

SEARCH

MENU NAVIGATION