라틴어 문장 검색

Omnium, inquiunt, animalium in quibus est anima rationalis, tripartita divisio est, in deos, homines, daemones.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 33:20)
Tripartitum est enim tempus, praeteritum, praesens et futurum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 3:3)
Nunc autem in illa intestinorum reflexione ac sinuatione bipartita ac tripartita adhaeret cibus et descendendo paulatim vires ministrat, succum infundit corpori, tenet satietatem, differt edendi appetentiam:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 3:5)
etiam anulum in laeua aureum faberrimo signaculo quem ostentabat, ipse eius anuli et orbiculum circulauerat et palam clauserat et gemmam insculpserat.
(아풀레이우스, 플로리다 9:28)
sicuti tribus dictae primum a partibus populi tripartito divisi, quae tamen nunc multiplicatae pristinum nomen possident.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 7:3)
Quod ipsum tripartite dividitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 1:4)
Quantum vero ad hereditariam, quelibet pars tripartiti orbis tam avis quam coniugibus illum nobilitasse invenitur.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 4:3)
Mensis Decembris die vigesimo quinto, sub noctem, tripartito, flumen trajiciendi, consilium cepit perfecitque:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.25)
Videt oscitantem iudicem, loquentem cum altero, non numquam etiam circulantem, mittentem ad horas, quaesitorem ut dimittat rogantem:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 54장 2:2)
Sic itaque habe, istam vim dicendi rapidam atque abundantem aptiorem esse circulanti quam agenti rem magnam ac seriam docentique.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 3:1)
Ex his autem, qui sunt, eligamus non eos, qui verba magna celeritate praecipiant et communes locos volvunt et in privato circulantur,sed eos, qui vita docent, qui cum dixerunt, quid faciendum sit, probant faciendo, qui docent, quid vitandum sit, nec umquam in eo, quod fugiendum dixerunt, deprehenduntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 8:1)
Apion grammaticus, qui sub C. Caesare tota circulatus est Graecia et in nomen Homeri ab omnibus civitatibus adoptatus, aiebat Homerum utraque materia consummata, et Odyssia et Iliade, principium adiecisse operi suo, quo bellum Troianum complexus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 40:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION