라틴어 문장 검색

Tu ergo, fili hominis, propheta et percute manu ad manum. Et duplicetur gladius, ac triplicetur gladius interfectorum: hic est gladius occisionis magnae, qui eos circumdat,
너 사람의 아들아, 예언하여라. 손바닥을 쳐라. 그 칼은 두 번 세 번 휘둘리리라. 그것은 살생의 칼 큰 살생의 칼 그들 둘레를 빙빙 도는 칼이다. (불가타 성경, 에제키엘서, 21장19)
strata erant ligno, et fenestrae marginatae et margines in circuitu triplices contra limen erant strato ligno per gyrum in circuitu, et a terra usque ad fenestras ?et fenestrae poterant claudi ?usque ad superiora ostii;
문지방들, 격자창들, 문지방을 마주하고 세 면에 둘러 있는 회랑에는, 바닥에서 창문에 이르기까지 널빤지로 입혀 있었다. 그러나 창문들은 덮여 있었다. (불가타 성경, 에제키엘서, 41장16)
Denique cur et terna licia dixerit, vel triplicem colorem, sive ternum circuitum altaris, quasi in omnibus ternarii numeri magnam vim attenderet ad celebrationem divinorum sacrorum, adjecit, quia Deus gaudet impare numero.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 63:31)
Dextra manus triplicis speculi flamata nitore Splendet et in triplici speculo triplicata resultat Vitrea mollicies, que tactus abdicat omnem Insultum digitique leues uix sustinet ictus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 38:10)
Deinde moniti sunt juvenes, [0539D] senes, pueri, puellae ac mulieres ut convenirent in vallem Bethlehem, omnes virgulta in mulis ac asinis aut humeris suis allaturi, de quibus crates triplices contexerentur, ex quibus machina vestita Sarracenorum parvipenderet jacula.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 6:2)
Propositum certe nostre congregationis triplicem habet causam.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 2:2)
calidum enim per propriam formam, non caelestem, est congregativum homogeneorum et disgregativum heterogeneorum, et frigidum e contrario.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 10:6)
De numero autem cubitorum sic quidam ante nos aestimaverunt, quod quinque sensus triplicem collectionem habeant;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 4:15)
hoc ipsum enim innuit separatio corporum similarium per distillationes et alios solutionum modos, ut dissimilaritas compositi per congregationem partium homogenearum appareat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 24:7)
eam vero in corporibus homogeneis (qualia sunt liquida) esse debilem et infirmam, in corporibus vero, quae sunt composita ex heterogeneis, magis esse vividam et fortem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 270:17)
propterea quod admotio heterogenei constringit corpora, at subintratio homogenei solvit et relaxat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 270:18)
unde fit quod nervi fidium, digito impulsi, duplicentur aut triplicentur quoad speciem, quia species nova recipitur, antequam prior demittatur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 432:7)
per quem partes homogeneae in corpore aliquo separant se ab heterogeneis, et coeunt inter sese;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 450:2)
sed multo magis per desiderium homogeneorum inter se coeundi et se uniendi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 450:7)
hinc fit, quod calor pronuntietur esse illud quod separet heterogenea, congreget homogenea.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 451:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION