라틴어 문장 검색

nec parcior in bellica uirtute honoranda, super triginta ducibus iustos triumphos et aliquanto pluribus triumphalia ornamenta decernenda curauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 38장 1:1)
cum decretis sibi a senatu ornamentis triumphalibus leuiorem maiestati principali titulum arbitraretur uelletque iusti triumphi decus, unde adquireret Britanniam potissimum elegit, neque temptatam ulli post Diuum Iulium et tunc tumultuantem ob non redditos transfugas.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 17장 1:2)
Triumphales coronae sunt aureae, quae imperatoribus ob honorem triumphi mittuntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 5:1)
Igitur triumphalia ornamenta et inlustris statuae honorem et quidquid pro triumpho datur, multo verborum honore cumulata, decerni in senatu iubet addique insuper opinionem, Syriam provinciam Agricolae destinari, vacuam tum morte Atili Rufi consularis et maioribus reservatam.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 40장 1:1)
a Germania in urbem post biennium regressus triumphum, quem distulerat, egit prosequentibus etiam legatis, quibus triumphalia ornamenta impetrarat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 20장 1:1)
cōnstituit igitur triumphōs agere ob victōriās quās reportāverat in Galliā, in Aegyptō, in Pontō, in Africā.
그래서 그들은 갈리아, 이집트, 폰토, 아프리카에서 전해진 승리를 기리며 승전식을 올리기로 결정했다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Caesaris triumphī9)
mox pompa triumphālis accēdēbat.
금세 개선식이 다가왔다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Caesaris triumphī23)
quia regem diminutum capite numquam, Danus, videbis ad triumphum supervivere.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 11:16)
Hic humiles inter scenas, angustaque claustra, Quicquid agunt homines, concursus, bella, triumphos, Ludit in exiguo plebecula parva theatro.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 2:4)
O tandem absiste triumphis Expletus, penitusque animo totum excute Martem.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 1:4)
tibi Jupiter annum Serius invertit, luces mirata serenas Ridet hyems, festoque vacat coelum omne triumpho.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 14:2)
Sic Pygmaea domus multos dominata per annos, Tot bellis defuncta, gruum tot laeta triumphis, Funditus interiit:
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 15:4)
laudibus aether Intonat, et laeto ridet coelum omne triumpho.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 8:3)
pugnas manus altera monstrat, Agmina disponit numerorum, prelia fingit, Indicat insultus uarios numerosque rebelles, Tandem subtili concludit bella triumpho.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:10)
Aeris occultos aditus, secreta, latebras Altius inquirit Fronesis sensuque profundo Vestigans, uidet intuitu meliore uagantes Aerios ciues, quibus aer carcer, abyssus Pena, dolor risus, mors uiuere, culpa triumphus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 18:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION