라틴어 문장 검색

consules triumpharunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 169:3)
consul triumphans in urbem redit Cluilio duce Volscorum ante currum ducto praelatisque spoliis quibus dearmatum exercitum hostium sub iugum miserat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 116:1)
et Bovianum urbs postero die coepta oppugnari brevi capitur, magnaque gloria rerum gestarum consules triumpharunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 653:1)
P. Cornelius consul triumphavit de Bois.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 455:1)
P. Scipio, Pauli filius, et bis consul fuit et triumphavit et censura functus est et collega in censura L. Mummi fuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VIII 10:2)
bella magna gesserat, bis consul fuerat, triumpharat nec tamen sua illa superiora tam magna neque tam praeclara ducebat quam illum ultimum casum, quem propter fidem constantiamque susceperat, qui nobis miserabilis videtur audientibus, illi perpetienti erat voluptarius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 84:5)
nam postquam inluxit nec quisquam hostium in conspectu erat, P. Valerius consul spolia legit triumphansque inde Romam rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 67:2)
praepositoque consule castris ipse triumphans invectus urbem dictatura se abdicavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 312:3)
eos vinctos consul ante currum triumphans egit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 285:5)
id magis mirabile est ambigi, Luciusne Cornelius dictator cum L. Papirio Cursore magistro equitum eas res ad Caudium atque inde Luceriam gesserit ultorque unicus Romanae ignominiae haud sciam an iustissimo triumpho ad eam aetatem secundum Furium Camillum triumphaverit, an consulum - Papirique praecipuum - id decus sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 215:2)
Fulvius consul de Samnitibus triumphavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 156:1)
eius consiliis et opera filius consul adiutus caesis Samnitibus triumphavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XI Periocha3)
praesidio Perusiae imposito, legationibus Etruriae amicitiam petentibus prae se Romam ad senatum missis consul praestantiore etiam quam dictator victoria triumphans urbem est invectus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 578:1)
alter consulum Q. Fulvius ex Liguribus triumphavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 669:1)
Scribere autem bellum initum quo consule et quo confectum sit et quis triumphans introierit ex eo, et eo libro quae in bello gesta sint non praedicare aut interea quid senatus decreverit aut quae lex rogatiove lata sit neque quibus consiliis ea gesta sint iterare:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XVIII 10:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION